⸗
9
Ad cunabula eius duos angues immensae magnitudinis misisse narratur, quos tamen infans Hercules digitorum nodis suffocavit, praeclara futuri temporis facinora significans 16). Adolescens, multis rebus praeclare gestis, Hercules ab Eurystheo ar- cessitus atque labores gravissimos suscipere iussus, recusavit servitutem, quum autem oraculo accepto ex voluntate deorum suscipiendos esse illos labores cognovisset, summo afflictus est luctu, quem Iuno ita auxit, ut in furorem incideret ¹⁷).
Deinde una cum excellentissimis Graecorum viris navem conscendit Troiamque navigavit, qua urbe capta rediens tempestate per Iunonem excitata a cursu suo abre- ptus est ¹18). Non paucos adiicere possum locos quibus Herculem a Iunone irata ve- hementissime fuisse exagitatum appareat, sed quid multa? Ad locos potius ex ea, de qua loquimur, tragoedia depromptos me converto, quibus lunonis irae distincte fit mentio. Sunt autem hi: v. 20. Amphitryo Herculem sive Iunonis sive fatali vi coa- ctum labores illos suscepisse dicit. Id autem, quod Amphitryo in medio relinquit, nos certum esse scriptorum locis supra allatis docemur.
V. 827— 842 Iris Iovem narrat priusquam Hercules labores ad finem perduxisset, luno vel Iris ut eum vexarent non permisisse, sed quum iam perfunctus sit omnibus aerumnis, Iunonem eum ad liberorum sanguinem profundendum esse stimulaturam, ut lunonis Iridisque iram cognoscat; deorum, inquit, potestas evanescet, hominum autem magna erit vis, nisi hic poenas dederit..
V. 1127. Amphitryo ex Hercule, qui uxore liberisque occisis moerore oppressus de statu suo certior fieri cupit, nonne videat haec omnia ab lIunone esse profecta quaerit. 4 1
V. 1189. Theseus adveniens, simulatque stragem ab Hercule editam conspexit, exclamat: Haec est Iunonis plaga! versuque 1312 hanc suam sententiam confirmat.
V. 1253. Hercules, cui Theseus consilium sibi ipsi mortem consciscendi dissua- det, eumque monet beneficiorum quae apud homines collocaverit: at hi, inquit, nihil me
adiuvant, penes Iunonem est imperium.
V. 1263. Hercules ipse se Iunoni invisum esse dicit.
V. 1304. Hercules, quem vitae taedet, non sine summa indignatione invehitur in Iunonem, quae principem totius Graeciae virum exstinxerit.
Iam si omnia quae adhuc protuli, inter se conferimus testimonia, per totam tragoediam Iunonis iram Herculis capiti quasi impendere videmus. In priore quidem parte Hercules laboribus est occupatus ab Eurystheo sibi impositis, quibus perfectis ab inferis redit, salutem suis affereus, in posteriore suis necatis moerore affectus mor- tem sibi consciscere vult. Ubique igitur Iunonis potentiam conspicimus; haec enim, ut labores ab Eurystheo ei imponerentur, effecit et Lyssam misit, quae Herculem in furo-
16) Pindar. Nem. I, v. 39— 47.(Dissen) Theocr. ldyll. XXIV. Apollodorus, 1I, 4, 8, Pherecyde auctore, angues illos lecto puerorum iniectos esse narrat ab Amphitryone, uter puerorum natura divina instructas esset, sciscitaturo.. 4
17) Apollod. Bibl. II, 4, 12. De Herculis furore diserepant inter sese seriptores cf. Ersch. et Gruber. Encycl. II, 6. p. 16. not. 63.
18) Homer. II. XIV. v. 250. sed. XV, v. 18—30.
3 2


