8
cedat, tamen sunt, qui totam tragoediam adspergant macula. Dicunt enim, dquas, ex quibus composita sit tragoedia, partes nullo adstrictas esse vinculo. Vituperant igitur poetam, quod duas actiones, quarum una ex altera non necessario proficiscatur, conglu- tinaverit. Posse hanc utramque partem per se ipsam nominari tragoediam, sed desi- derari cogitatum aliquod, ex quo tota explicari possit fabula. Huic opinioni addicti sunt: Lessingius ²), A. W. Schlegelius ²) I. H. Bremius ¹⁰), Odofr. Muellerus ¹¹), G. Bernhardyus ¹²), quibuscum aliqua ex parte F. de Raumer ¹³⁸) videtur consentire.
Videamus nunc, num viri illi docti iure meritoque reprehenderint poetam. Vere duas esse partes, in quas dividi possit tragoedia, nemo concedere dubitaverit. In priore parte, quae pertinet ad versum 814. usque, Megarae Amphitryonisque Hercu- lem frustra exspectantium desperatio, Herculis reditus Lycique caedes exhibetur, in posteriore videmus Lyssam in Herculis domum irruentem, Herculem furentem, suisque occisis sollicitudine excruciatum unaque cum Theseo Athenas discedentem. Primo qui- dem obtutu res videtur ita se habere, ut vix facere possimus, quin cum viris supra dictis faciamus. Sed rem diligentius pensitantes facile eo adducimur, ut Euripidem ab opprobriis illis defendere posse nobis vidcamur. Iam quaerentibus nobis, quid fuerit, quo Herculi tantae imponerentur aerumnae, quantas eum per totam fabulam perpeti vi- demus, Iunonis ira haec omnia effici, est kespondendum.
Iupiter, ut ex fabulis illis antiquis hanc rem repetamus, amore Alcmenae, Am- phitryonis uxoris, incensus, Olympo relicto, mariti absentis specie utens ignaram nuptam decepit genuitque puerum, qui esset hominum defensor. Quo facto Amphitryo, qui iu- reiurando sese obstrinxerat, non prius se quam Taphios, Alcmenae fratrum occisores ultus esset, esse cum ea concnbiturum, rediit. Ita factum est ut Alcmena duos pare- ret pueros, quorum unus vere lovis filius poterat nominari, quamquam ab aliis pro Amphitryonis nato habebatur ¹⁴). Iuno, sollicita propter alienum coniugis amorem, cupi- dissima erat occasionis irae suae explendae, quae mox est oblata. Eo enim die quo Alcmena partum erat editura, Iupiter coram diis congregatis, hoc ipso die virum in lucem editum iri qui toti generi Iove orto dominaturus esset, indicavit 1⁵). Iuno autem, invidiae plena, dolum excogitavit et postquam Iovi persuasit, ut per Stygem verba sua confirmaret, Eurystheum, Stheneli filium priorem nasci iussit itaque Iovem vehe- menter decepit. Inde Hercules Eurysthei subiectus erat imperio. Iuno autem tantum abfuit, ut hac in re acquiesceret, ut quantum posset Herculem persequeretur.
8) Lessing's sämmtliche Werke. Carlsruhe 1823. Vol. 15. p. 112. 9) A. W. Schlegel's Vorlesungen über dramat. Kunst. Vol. I. p. 253.
10) Allgemeine Schulzeitung 1828. II. p. 1193.
11) O. Müller, Gesch. der griech. Litteratur. Vol. II. p. 165.
12) Bernhardy, Grundriss der griech. Litteratur. Vol. II. pag. 881.
13) F. v. Raumer Vorlesungen über die alte Geschichte, in appendice; denuo edendas curavit animad. versiones suas in libro qui inscribitur: Historisches Taschenbuch 1841, Randglossen eines Laien zum Euripi- des, pag. 191. sdg. 4.
14) cf. Homeri II. V, 392. xiv, 323. Od. XI, 266 sda. Hesiod. Scut. Herc, vv. 1— 56. Apollod. Bibl. II, 4, 6. 3
15) Homer. I.. XIX, vv. 100— 124.


