Aufsatz 
Quaestiones de Euripides Hercule furente / scripsit Iulius Zastra
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

ciem. Tum Hercules somno aeque atque insania solutus neque eorum, quae perfecit, sibi conscius, conditionem suam miratur, quidque acciderit scire concupiscit. Amphi- tryo, qui filii amore et periculi metu in contrarias distrahitur partes, non prius quam filium insaniae vinculis non amplius teneri cognovit, prope ad eum accedere audet, eique terribilinm rerum continuationem seriemque enuntiat. Tum Hercules, malorum undis effervescentibus quasi oppressus sibi ipse mortem vult consciscere, quod tamen quominus perficiat consilium, Thesei, amici carissimi adventu prohibetur. Qui quum nuntius ei esset allatus, Lycum Thebanae terrae regnum affectare, Herculi gratiae re- ferendae causa cum exercitu appropinquans terribili cadaverum conspectu vehementer percellitur⁰), Amphitryonem percontatur, quid calamitatis acciderit, ab eoque de diro Herculis facinore docetur. Iam ad Herculem ipsum, qui pudore impulsus, ne a The- seo conspiceretur, caput obvolvit, convertit oculos, eumque, ne amicis faciem occulat, exhortatur. Hercules cedit amici precibus eique consilium moriendi aperit: se vitae onus amplius sustinere non posse, quum vitae turpitudo sit intolerabilis ei, quem sum- mis antea homines affecerint honoribus. Theseus autem animum amici confirmans eum invitat, at secum Athenas se conferat, ubi maximos consecuturus sit honores. Tandem Hercules, ne timidus appareat neve hominum contemptum sibi contrahat, magnum capit animum 1), Theseoque se eum Athenas esse comitaturum pollicetur, itaque suum ipsius animum devincens uxorem puerosque mortuos et patrem valere iubens a Theseo adiu- tus discedit, quo facto senes lacrymas profundentes se praestantissimum amisisse amicum vehementer queruntur.

Iam singulas huius tragoediae partes perlustrantes quin earum multas pulcherri- mas esse concedamus, facere non possumus. Quis est, quem Megarae, puerorum, se- nis tristissima sors non magnopere commoveat? Quis non intime admiretur excelsum animum Megarae non solum mortem contemnentis sed Amphitryonem etiam, ut mortem turpitudini praeferat, exhortantis? Quis Herculis inexspectato adventu non afficiatur summo gaudio? Quid quod omnibus rebus feliciter gestis Lycoque tyranno punito, horrore perfundimur, quum Lyssa prodeat, facem manu gestans? Quid dicam de illo temporis momento, quo Hercules suis occisis expergiscitur et quid manus suae perfe- cerint, animadvertit, quo quid gravius, quodque magis animum nostrum commoveat, potest cogitari? Quid commemorem Theseum, qui quantopere studium nostrum alliciat vix est quod moneam. Quid denique de Hercule dicam, qui vel summis malis se op- primi non patitur, sed invictum se praestat? Quid multa? Haec omnia ita sunt com- parata, ut unumquemque, modo ne sensu pulcri prorsus sit alienus, summum inde ca- pere gaudium oporteat. Verum ut singulas partes laude dignissimas esse quivis con-

;V

6) Haec tragoediae pars, quae vehementer commoverit oportet spectatorum animos, habet nonnihil simili-, tudinis cum illo loco in Shakesperii tragoedia, quae inscribitur Hamlet,(V, 2) ubi Fortimbras, Norvegiae dux Polonis subiectis, victoriam nuntiaturus est iis, qui terribili caede humi prostrati sunt.

7) Simile magni animi exemplum exstat in Lessingii tragoedia, cui nomen est Emilia Galotti( V, 8) Ibi Odoardus, filia occisa ad principem conversus: Sie erwarten vielleicht, inquit, dass ich den Stahl wider mich selbst kehren werde, um meine That wie eine schale Tragödie zu beschliessen? Sie irren sichl cf. Har- tungi Euripides restitutus Vol. II. p. 6. 7. Pflugkii praef. ad Herc. fur. p. 7.