Aufsatz 
Quaestiones de Euripides Hercule furente / scripsit Iulius Zastra
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

effulgens, Hercules apparet, qui, Cerbero ex inferis prolato et Theseo amicissimo in libertatem vindicato tantum consumpsit tempus, ut paene sero venerit. Iam certior factus a Megara de summo, in quo sui versati sint, periculo et de consiliis a Lyco captis, immensa ulciscendi cupidine correptus regem illum flagitiis coopertum obtrun- care constituit eumque ad finem domum, ubi eum exspectaturus est, se confert. Senes, quibus necopinantibus laetitia est obiecta, nunc, quum Herculis reditum celebrare cupiunt, magis etiam iuventutem avolavisse queruntur, neque tamen, quin verbis gau- dium enuntient, facere possunt. Ecce Lycus prodit, qui, morae impatiens, Amphitryo- nem domo egredientem, ut Megaram puerosque iubeat exire, impellit. Qui tamen quum, quo minus obsequatur, recuset, Lycus ipse, ut victimas arcessat miseras, domum in- greditur. Dum senes id, quod mox futurum est, praesagiunt, Lycus terribili clamore edito, criminum suorum poenam dat atrocissimam. Iam curis et sollicitudine soluti senes effrenatae sese tradunt voluptati, dithyrambicum carmen canentes, quo Thebas earumque viciniam at Herculis virtutes collaudent, invitant. Sed eheu! summa laetitia elati senes terrore afficinntur, spectrum horrendum domo impendens conspicientes, unde calamitatem quandam divinitus missum iri suspicantur. Iam in fugam salutis causa se coniecturi sunt, quum repente Tris, Iunonis ministra, ad eos accedit, eorum reſiciens animum; non urbi se Lyssamque) afferre perniciem, sed contra unius Herculis genus se missas esse confirmans. Tum mandati Iunonis memor ad Lyssam comitem se con- vertit eamque incitat, ut ad insaniam adigat Herculem atque ad pueros stimulet truci- dandos. Invitam se hoc manus suscipere ait Lyssa, ut in hominum amicos faciat im- petum, Iridisque et Iunonis animum a suscepta depellere studet sententia, ne quando consilii eas poeniteat. Sed exhortationes nullam habent vim, et cum Iris pertinaciter in proposito suo perstet, Lyssa necessitate coacta exuit quam adhuc adhibuit miseri- cordiam atque furore quasi agitata in Herculis domum properat. Senes repentino terrore quasi de gradu deiecti et Lyssae oratione de summo quod Herculi impenderet periculo certiores facti, dolorem suum cantu lugubri exprimunt. Iam dum animo an- guntur necdum quid Hercules perpetraverit, sciunt, nuntius domo egreditur, qui senes percontantes omnia quae intus facta sint, edocet. Herculem narrat, omnibus ad sacra facienda comparatis, ad aram stantem subito insanum factum, filios suos, quos Eu- rysthei natos esse opinaretur, trucidavisse, uxoris pueros tueri conantis pectus sagitta transfixisse adventuque tantum speciei cuiusdam, quam Minervam fuisse conii- eit nuntius, quominus patri manus inferret, esse prohibitum; iam humi prostratum somno sopitum iacere ab Amphitryone ad columnam alligatum, ne facinora facinoribus cumularet. Senes quorum inter luctum et timorem fluctuant animi, horrendo spectaculo(eneycle- mate enim domus est aperta, ita ut Hercules vinctus cadaveribus puerorum uxorisque occisorum circumdatus conspici possit) maximopere commoventur, elaraque voce mi- serrimam Herculis sortem deplorant, monentur tamen ab Amphitryone, ut summissa utantur oratione, ne expergefactus ille vinculis se liberet et toti urbi afferat perni-

5) de Lyssa conf. Lobeck. ad Soph. Ai. v. 60. p. 103 ed. sec.