5
impositos fortiter exanclandos. Omnibus ceteris magna cum gloria perfunctus in Orcum descendit, unde arcesseret Cerberum, canem illum tricipitem. Ibi autem quum omnium spe diutius commoruretur, fama, eum mortuum esse neque unquam ad vivos esse redi- turum per totam disseminata est Graeciam. Quo audito, Thebis seditio est exorta, qua Lycus, Euboea ex insula oriundus, callide utens, impetu facto Creontem interfecit, urbem suae subiecit potestati, quinetiam Herculis patrem, uxorem prolemque trucidare animum induxit. Hic rerum status initio huius tragoediae ab Amphitryone, quem uxoris puerorumque custodem reliquit Hercules, exponitur aeque ac miserrima in qua ver- setur totum Herculis genus, conditio. Ad senem de sorte sua flebiliter querentem accedit Megara, moerore confecta, interrogans, ecquam invenerit salutis rationem, quum ipsa iam omnem abiecerit spem. Tum senex, qui, id quod sane fieri solet, Megarae desperatione, ut se ipsum colligat, impellitur, consolatione mulieris animum demissum et oppressum erigere eique spem iniicere conatur, fore ut Hercules ab inferis rever- tatur. Sub haec dicta chorus senum Thebanorum procedit, qui miserum in modum virium defectum deplorant, praeteritae aetatis memoriam revocantes. Horrore cos affecit rumor, qui ad eos est perlatus, Lycum consilium Herculis pueros necandi cepisse, claraque voce puerorum sortem lamentantur. Interrumpuntur autem eorum voces lugu- bres a Lyco, qui consilii sui perficiendi incensus cupiditate appropinquat, senem Mega- ramque vehementer irridet, quod nondum desierint sperare, Herculem salutem esse allaturum, ipsum absentem Herculem acerbissimis afficit conviciis, arcu sagittisque, non hasta eum pugnare dicens, additque, non crudelitate se, verum prudentia, ut pueros necari iubeat, commoveri, ne quando ultores facinorum ab ipso commissorum exsistant. Tum Amphitryo, postquam fllium ab opprobrio illo studuit defendere, precibus adit Lycum, ut pueris parcat, commonetque eum fortunae vicissitudinum. Graeciam etiam incusat ingrati animi, quae tantum absit, ut debitam gratiam Herculi persolvat, ut ne pueris quidem eius salutem afferat, et ira incensus se, si integris viribus neque sene- ctute esset confectus, armis arreptis trans mare compulsurum fuisse tyrannum profite- tur. Lycus vero his minis inanibus ne modice quidem tactus ligna conferri iubet ad rogum, quem conscendant miseri, exstruendum, senesque admonet, ne societatem cum Amphitryone ineant, duum mox futurum sit, ut temeritatis eos poeniteat. Verum senes, tyranni minis nequaquam timefacti, virus acerbitatis suae evomunt desiderantque vires iuveniles, ut ulciscantur eum, qui patriam ipsorum pessumdederit ipsisque servorum nomen imposuerit. Hortatur eos Megara, ne Lycum lacessentes in perniciem temere incidant, magnoque animo seni conatur persuadere, ut mortem voluntariam praeferat dedecori. Iam Amphitryo nurus precibus obsecundat quidem, sed obsecrat Lycum ut se Megaramque ante pueros mortem occumbere patiatur, et Megara ut sibi liceat domum intrare vestesque funebres pueris induere rogat. Quibus concessis discedit Lycus, Megara autem et Amphitryo domum ingrediuntur. Tum chorus Herculem cele- brat, ciusque laudes ad sidera usque tollit, labores cius paene incredibiles enumerans. Quo carmine finito, Megara, Amphitryo, pueri vestibus induti funebribus domo egredi- untur, summoque moerore afflicti inter se valere iubent. Quo facto ad aram considunt. Hoc autem temporis momento, tamquam stella nautis spe omni destitutis ex tenebris


