Aufsatz 
Quaestiones de Euripides Hercule furente / scripsit Iulius Zastra
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

videmus expressam, ingens animi perturbationum vis, quas nemo Euripide melius de- scripsit, ob oculos ponitur, modus ille quo Sophoclis tragoediae ut quae maxime ex- cellunt, non raro audacissime abiicitur. Quae cum ita sint, si quis ex me quaerat, utri eorum maiorem adiudicem honorem, Sophocli quidem multo maiorem deberi ad- mirationem concedere non dubito, sed tamen Euripidem, quamvis ex certamine cum tanto adversario inito victor discedere non possit, studio nostro minime esse indignum acriter contendo. Nonne similis ratio est in poetis duobus, qui vere patriae nostrae ornamento sunt? Schillerum dico et Goethium, quorum alter homines excelsos, animo suo conceptos, egregie depingit, alter homines, quales vere sunt, in conspectum nostrum producit. Num, quaeso, quisquam eam ob rem Goethium reprehendit quod non ut Schiller homines solito excelsiores finxerit? Quid quod Schillerum gravissime per- strinxerunt quidam, quod personis esset usus modum humanum quasi excedentibus?

Iam ego, ut eo revertar unde deflexi, inde ab illo tempore, quo primoribus quasi labris attingere coepi antiquitatis graecae pulcritudinem, poëtis scenicis paene omnem meam impendi operam neque quantum inde voluptatis ceperim, possum dicere. Ad Sophoclem quidem et Aristophanem imprimis studium meum adhibebam, neque tamen negligebam Aeschylum et Euripidem. Quum autem provincia mihi esset data, ut discipulis primae classi adscriptis Sophoclis interpretarer tragoedias, per quinque annos continuos in eis legendis industriam meam ponebam, itaque factum est, ut Trachiniarum fabulae consilium investigans atque finem, oculos converterem in omnes illas fabulas, in quibüus poetae Herculem induxissent, constitueremque Euripidis fabulam, quae in- scribitur Hercules furens, penitus perspicere. Adeo autem illa fabula delectatus sum, ut versionem Germanicam conficerem ³), in cuius praefatione quod feci promissum, nunc servaturus sum. Duae igitur erunt partes, ex quibus constabit hic libellus qua- rum in altera Euripidi ab iis qui Herculem furentem ex duabus actionibus minime inter se cohaerentibus constare dixerunt, iniuriam esse illatam demonstrare conabor, in altera de locis quibusdam difficilioribus disputabo, ratione habita eorum, in quibus con- stituendis a Pflugkii sententia discesserim.

lam aggredienti mihi ad refutandas reprehensorum Euripidis sententias nihil

propius videtur esse faciendum, quam ut fabulae argumentum quam paucissimis fieri poterit verbis exponam lecturis, quo facilius quasi uno in conspectu omnia videntes possimus facere iudicium. Antea autem lectores benevolos monitos velim, me Euripi- dem solum ducem esse secuturum, omissis aliis iisque innumerabilibus fabulis quae de heroe illo clarissimo feruntur), ex quibus eas tantum eligam, quae ad rem proposi- tam demonstrandam cum idoneae tum necessariae visae fuerint.

Hercules, qui Megaram, Creontis, regis Thebarum, filiam in matrimonium duxerat ex eaque tres genuerat filios, Argos se contulit ad labores ab Eurystheo sibi

3) Der rasende Herakles, Tragödie des Euripides, im Versmaasse der Urschrift übersetzt von Dr. Julius Zastra. Breslau 1847.

4) cf. Praefatio ad Pflugkii editionem; Erschii et Gruberi Encycl. II. b. p. 8 sqd.; Pauly Realencyclo- pädie III. p. 1154 sd. O. Müller, die Dorier II. 411 saPd. Buttmanni Mythologus Vol. I. p. 246 272.