Aufsatz 
Quaestiones de Euripides Hercule furente / scripsit Iulius Zastra
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Euripidis tragoedias parum esse dignas, quibus explicandis opera impendatur, opinio est his quidem temporibus adeo vulgaris, ut qui unius alteriusve earum susceperit patrocinium, in rem parvi pretii ne dicam supervacaneam possit is videri laborem suum insumpsisse. Qua tamen opinione nihil timefactus, studia mea in unam illarum tragoediarum contuli, neque operam perdidisse mihi videor. Nec, meherele, defuerunt, qui poetae illi legendo, interpretando, illustrando totos se traderent. Quid, quod longa saeeulorum serie, ex quo litterae Graecae revixerunt, multo plures Euripidem quam Sophoclem adamaverunt? Quid quod in Baylii lexico ne uno quidem verbo Sophoelis tragoediarum fit mentio, dum Euripides summis effertur laudibus, infinitumque in mo- dum celebratur? Vere hoc dicam, usque ad medium saeculum XVIII. Sophoclem in- credibiliter neglectum, Euripidem iusto plus laudis esse adeptum. Lessingius tandem, Germaniae decus, vita Sophoclis ex veterum scriptorum fontibus descripta primus huius tragoediarum excellentiam praeclaramque compositionem indicavit, eumque tamquam ducem atque imperatorem innumerabilis exercitus secutus est eorum, qui clarissimi illius poetae tragici opera omni ex parte interpretarentur, pulcritudinemque paene di- vinam, quam admirationis pleni contemplamur, illustrarent. Ita factum est, ut quo plures Sophocli se addicebant, eo magis eorum, qui Euripidem sibi eligerent explican- dum, minueretur numerus. Multo magis id fieri oportuit, quum in contentionem voca- rentur Sophocles et Euripides, propterea quod, quum Sophocleae poesis ratio prorsus aliter esset comparata atique Euripidea, vix fieri potuit, quin huic iniuria inferretur. Instar omnium enim poetarum tragicorum erat Sophocles, a cuius arte qui paullulum recederet, nomine poetae paene indignus putabatur.

lam ut nequaquam miramur, quod ita se habuit, sic his temporibus hanc sen- tentiam aliquantum esse immutatam gaudemus. Nunc enim omnibus est persuasum, duos poetas inter se diversissimos viisque prorsus contrariis ingredientes, posse, ut pDalma sibi deferatur, efficere. Notum est dietum illud Sophoclis ¹), ab antiquis illis hominibus iure laudatum, se in suis tragoediis homines quales esse deberent, Euripi- dem quales vere essent in conspectum produxisse. Sophoclis tragoediae sunt imagi- nes, quibus animus humanus, decerptus ex mente divina, praeclarissime depingitur et natura hominis maculis non contaminata apparet legesque quibus hominem ratione prae- ditum obtemperare oportet, omnesque ad unam hoc spectant, legem esse, qua nati simus, morum integritatem). Apud Euripidem contra imaginem vitae quotidianae

. 8

1) cf. Aristot. Poët, c. 26. 0lov αν τοoοxdſs 2, aurde usy oloue Oer n0⁴εεν‿ Hb0οrνν ꝙöJs olot sloun 2) cf. O. Müller, Geschichte der griech. Litteratur. vol. II. p. 138, 139. 1*

7