Aufsatz 
Commentatio de veterum oratione translata sive figurata
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

.

utraque separari voluit, tamen in ipsa explicatione parum sibi constat, nec raro est, ¹) ubi de hac vel illa figura aut tropo dubius haereat. Melius, quid inter roozovg et oxijuxra interesset, jam Cicero ²) perspexerat. Recentiorum Ernesti, ³) ut par fuit, tropos et figu- ras disjunxit, nec minus Vossius), sed idem, quum subjungat:Plerique tamen rhe- torum, schematis vel figurae voce latius utentes, sub ea tropos comple- ctuntur, qui nuper de figuris orationis, quae a comparatione rerum petun- tur,) disputavit, virum doctum, Guiliel. Kroegerum, hoc inprimis additamento in fraudem induxit, ut nihil prorsus inter roxov et oxj differre sibi persuaderet. Quam sententiam suam etiam his Alexandri Rhetoris verbis confirmari arbitratus est:ox½ννμα εGνν εεέᷣ⁴emα‿Ʒαφεις 6pou Lal e uPsirron œrd A4& œαd dudvouœumõ eens oev, id quod secus est. Nam ultima verba&vsv roxou, quibus adjectis illam definitionem latiorem reddi vir doctus censuit, tantum abest, ut temere subjuncta sint, ut vel maxime auctoris mentem aperiant, siqui- dem Edνανe non est immutatio sensu rhetorico, sed talis verborum mutatio, qualis vel grammaticis vel rhetoricis figuris orationi infertur, ita ut illorum verborum hie evadat sensus: figura est vel sententiae vel dictionis in melius mutatio sine immutatione vel translatione i. e. ut non fiat immutatio vel translatio. Quibus postremis verbis auctor, id quod, si quis acrius rem intuetur, ex ipsa translationum et figurarum natura apparet, satis luculenter docet, roGxoug disparandos esse a Gxꝛνμαν. Quo discrimine sublato, v. d. in ea descriptione, quam disputationi suae praemisit, figuras et translationes inter se per- miscuit omminoque aliam totius libelli partitionem fecit, quam facturus erat, si utrasque discriminasset, 6) quamquam hoc meo judicio de eruditionis ac diligentiae laude, quam

1) Cf. Quint. I. I. 9, 1, 2.

²) Cf. Brut. 17; orat. 54.

³) Lex. tech. lat. rhet. v. figura.

4⁴) Inst. Orat. 4, 5, 1.

5) Marburgi, 1841.

⁸⁴) Eo magis demiror, v. d. quidquam inter transl. et fig. interesse negasse, quum ipse statim ab initio Quintiliani, quae huc apprime faciunt, attulerit verba:Mutant(ſigurae) aliquid e recto et hanc prae se virtutem ferunt, quod a consuetudine vulgari recedunt.« Inst. Or. 2, 13, 11. Ex hoc loco elucet, figuras grammaticorum potius esse quam rhetorum, quum vicissim horum sit, tropos explicare. Itaque verba e recto in ſigurae et a propria significatione in tropi definitione, quae quid differant, non satis patere v. d. opinatur, eodem modo illa de regulis grammaticis, haec de vocabulorum sensu inter- pretanda sunt, quamquam ipse Quintilianus, quae semel recte posuerat, postmodo I. 8, 6, 2 perpe- ram mutat, nec hic nec l. 9, 1 sqq. sibi satis constat.