2
quod a poòëtis et oratoribus saepissime factum videmus, aut singula verba a vera sua potestate deflectit aut totius loci sententiam immutat. Illa quidem translationis species, quae ex inopia sermonis originem qucit, et posteripre et ipsa propria oratione antiquior est, quippe quae in juvenilem populorum aetatem maxime conveniat ibique saepissime depre- hendatur. Quemadmodum enim infantuli in vocabulorum inopia, si nihilo secius animi sensa proferre gestiunt, rerum inter se similitudinibus ducti, si proprias voces ignorant, alienas ad id, quod praesens est, aecommédant, sic multo magis etiam populorum infan- tia primum rerum species ac motus earumque sonos et quae ceteri sensus suggerunt, excipit et imitatur. Quae cujusque linguae principia et primordia quum parum valeant ad animi sensa mentisque cogitata exprimenda, permultae translationes continuo fiant ne- cesse est, siquidem ea verba, quae ab initio res sensibus subjectas declarabant, non ita multo post ad mentem sunt transferenda. 4) Ex quo efficitur, quo rudior atque incultior aliqua lingua est, eo saepius vocabula immutari, et vicissim, quo perfectior ac copiosior, eo rarius illam transferendi incidere necessitatem. Jam si in locupletissima quaque lingua perraro ob sermonis egestatem a prima et propria verborum significatione declinare ne- cesse est, eo magis ibidem altera illa translatio, delectationis causa facta, frequentari solet atque celebrari. Quod unde eveniat, jam Cicero, apud quem omnino de transferendi consue- tudine ac modis egregia exstant praecepta, ²) his verbis interpretatus est: 8)—„in suorum verborum maxima copia tamen homines aliena multo magis, si sunt ratione translata, de- lectant. Id accidere credo, vel quod ingenii specimen est quoddam, transilire ante pedes posita, et alia longe repetita sumere; vel quod is, qui audit, alio ducitur cogitatione, ne- que tamen aberrat, quae maxima est delectatio; vel quod singulis verbis res ac totum simile conficitur; vel quod omnis translatio, quae quidem sumta ratione est, ad sensus
¹) Festive de hac re, ut aliorum judicia, quae hic afferre possem, omittam, J. P. Fr. Richter. in Vorſchule der Aeſthetik t. II. p. 24 ed. Reim. Berol. 1827 judicat:„die Metaphern waren, wie bei Kindern, nur abgedrungene Synonymen des Leibes und Geiſtes. Wie im Schreiben Bilderſchrift früher war als Buch⸗ ſtabenſchrift, ſo war im Sprechen die Metapher, inſofern ſie Verhältniße und nicht Gegenſtände bezeichnet, das frühere Wort, welches ſich erſt allmählig zum eigentlichen Ausdruck entfärben mußte. Das tropiſche Be⸗ ſeelen und Beleiben ſiel noch in Eins zuſammen, weil noch Ich und Welt verſchmolz., Daher iſt jede Sprache in Rückſi cht geiſtiger Beziehungen ein Wörterbuch erblaßter Recshe 4 ²) De orat. 3, 38— 4. *) Ib. 40; cf. Arist. Rhet. 3, 2:„rTdvree— eruagooais 6 daa yowraa, et ibid.„ral r0 dœꝓg, aaν τ, aæl rJ kevindv Exel d᷑ν³αα³α mNM—⁷bra†fœοο.“


