(Duum duo sint dicendi genera, unum, quod propria, alterum, quod translata ¹) sumit vocabula, illud quidem maxime in sermone quotidiano, tum in iis disciplinis locum habet, ubi sua cuique rei appellatio prorsus respondeat conveniatque necesse est. Quis est enim, qui vel in demonstrandis rebus mathematicis, vel in docendis iis philosophiae partibus, quae nudam ac simplicem desiderant expositionem, vel denique in tradendis aliis permultis doctrinis, quibus vitae necessitates aut actiones continentur, vocabulorum qualemcunque ferat immutationem traductionemque? At vero, dum haec ratio in prima verborum signi- ficatione utiliter subsistit, propterea quod hic vel levis quaedam a primo vocis cujusdam sensu aberratio falsam menti informaret cogitationem, alterum contra genus dicendi, ex quo ea nascitur oratio, quam Veteres figuratam sive translatam dixerunt, quodque nunc necessitatis causa, si res quaedam nomine suo caret, nunc delectationis adsciscitur ²), id
1) Utrumque genus Trypho grammaticus x0!¹ rOG*τααν ed. Walz. Rhet. gr. Vol. VIII. p. 728, 3 sqq. ita describit:„rijg oͤb godαεus 19 8G! duo, 2v9104opla rs c 196 x0g. Kvolοolo ub ouu Lorbv„ di vis aocrng d4Gscs r6ν νονμεν d rodyuærd dnuuuc.— Todwog ddε or aöyos Kard xρσαοπmν roν νκνlou Jeydasvog wuerd rovα di2⁶συ XOG⁶m◻ισνμειςσρ 7 xcd 16 dναν̈νρ⁴αον—σ Quintiliani de translata oratione verba exstant Institut. Orat. 8, 6, 1:„Tropus est verbi vel sermonis a propria significatione in aliam cum virtute mutatio«.
²) Cf. Cic. de or. 3, 38:„»Tertius ille modus transferendi verbi late patet, quem necessitas genuit, in- opia coacta et angustiis, post autem delectatio jucunditasque celebravit. Nam ut vestis frigoris de- pellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est inopiae causa, trequentata delectationis.“ Vd. omnino Ernesti. lexic. tech. lat. rhet. v. trans latio.—


