Aufsatz 
Varietatem lectionis ad L. Annaei Senecae Epistulas e codice Bambergensi enotatam : edidit et brevi adnotatione critica instruxit / Georgius Windhaus
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Varietatem lectionis ad L. Annaei Senecae Epistulas e codice Bambergensi enotatam

edidit et brevi adnotatione critica instruxit

Georgius Windhaus.

L. Annaei Senecae Epistularum Moralium libri antiquitus divisi fuerunt in tria volumina, quorum tertium, cuius mentio fit apud Gellium N. A. XII, 2(Haase, L. Annaei Senecae Opera, quae supersunt, Lips. 1852- 53, tom. III, pag. 441 sq., fr. 110 115), satis mature deperiit, duo altera separata nobis tradita sunt neque in ullis codicibus nisi recentioris aetatis coniuncta inveniuntur. Atque posterioris epistularum partis, qua continentur epp. 89 124, cum multi sint libri mss., ceteros auctoritate longe vincunt duo, Bamber- gensis et Argentoratensis, eiusdem fere saeculi, noni vel decimi, quorum de forma, seribendi ratione, virtute, vitiis, ne, dum ab aliis iam satis disputata refero, tempus teram, conferri sufficit Fickerti(L. Annaei Senecae Opera, Lips. 1842 43) praef. pag. XVIII et XX. et Haasii praef. pag. IX. seqq.

Argentoratensis ope in recensendis Senecae epistularum libris primus usus est Schweighaeuser (L. Annaei Senecae ad Lucilium Epistulae Morales, Argentorati 1809), sed varias eius lectiones non satis diligenter exscripsisse videtur. Eiusdem libri iterum a se collati scripturas discrepantes Franciscus Buecheler in margine exemplaris sui ascripsit, quod nunc codicis instar est, postquam ipse, cum novissimo bello Ar- gentorati oppidum a Germanorum exercitu oppugnaretur, bibliotheca flammis correpta igne consumptus est. Sed ne eam iacturam molestius feramus, efficit mira et inaudita Argentoratensis et Bambergensis consensio, quae tamen ea est, ut Argentoratensem non ex communi quodam cum Bambergensi fonte, sed ex ipso Bambergensi derivatum et quidem tum demum ex eo descriptum esse nobis putandum sit, cum iam ab alia manu codex ille pertractatus et haud raro correctus esset.(Confer et quae Aemilius Hermes, Quaestiones criticae in L. Annaei Senecae epistularum moralium part. II. Prolus. progr. gymn. Meurs. 1876, de similitudine illorum librorum in universum disputavit pag. 5 sq., et collatas ab eo Argentoratensis et Bambergensis varias ad ep. 95 lectiones pag. 8 14).

Itaque ad unum Bambergensem tota epp. 89 124 emendatio dirigenda est. Quod cum bene in- tellexisset Haase, praef. pag. IX., mirandum est, quod vir doctissimus, de emendandis Senecae libris optime meritus, non ubique lectiones Bambergensis, quae sine offensione sunt, edidit aut, ubi manifesto vitiosa est eius scriptura, vestigia codicis secutus verum invenire studuit, sed ad codices deteriores refugiens inter- polata et quae certe Senecae non sint, in textum recepit. Multis tamen locis nulla sua culpa in errorem deductus est, cum novis librorum mss. subsidiis non adiutus Fickerti apparatu critico uteretur, cui quam parva fides sit habenda, iam inter omnes constat. Fickert enim cum omnes etiam nullius pretii codices et

1