Aufsatz 
Symbolae criticae ad epistolarum quae Platoni vulgo tribuuntur secundam / Wilhelm Wiegand
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

h. I. magis memorandam, quippe in qua cum locos omnium operum Platonis tum harum Epistolarum, quae eius nomen prae se ferunt, afferat, ſacta eorundem collatione pariter cum codieihus Vaticanis et expensis tam Marsilii Ficini quam Joannis Serrani interpretatio- nibus atque Henrici Stephani adnotationibus. Profert autem eos potissimum locos(inter hos, ut facile in- telligis, hunc nostrum praecipue), quibus ad asserenda Christianae religionis dogmata ecclesiae Patres supra nominati aliique seriptores usi erant, ut his praesidiis muniti de ethnica impietate triumpharent. Utramque epistolam Quirini, quas legisse iavabit quanquam ad id de quo h. I. quaerimus nihil valentes, videsis p. 17 35 tom. I editionis a Nicolao Colelli Venetiae a. 1756 emissae. 636

Contra viri docti non eoaiazsastioi, ut Joannes Serranus aliique, opinionem hoc loco nostro de Tri- nitate disputari credentium ineptam criminabantur, hunc sensum in verbis inesse affirmantes: Dei virtutem in res singulas diffusam esse, quae omnia amplissimo naturae ambitu comprehensa creaverit primum, deinde opiſicii iure moderelur suamque providentiam singulis conservandis impendat. Sed huic sententiae adver- santur alii viri docti iique acutissimi, quibus praecipue et haec Epistola secunda et seæla magis christianum quam ethnicum auctorem sapere vel certe loci isti de Trinitate a christiana manu intrusi esse videbantur. Cf. Menagius ad Diog. Laöért. III, 34; Tennemann Syst. d. Plat. Phil. I, p. 111; Boeckh de trag. prineip. p. 163.

Jam quid taueuium est in tanta opfwignum varie- tate? Rectum, si quid video, hac de re docuit C. F. Hermann, in libro laudato Gesch. und Syst. der Plat. Philosophie p. 593 monens, trinum Deum etiam Neo- platonicis praecipue Judaeis Alerandrinis placuisse,