— 22—
Capt. 819.
Oui locant cædundos agnos et dupla agninam danunt.
In hoc loco enarrando nec Brixium verum vidisse miror nec Dombartum. Nam si quid video, hanc difficultatem solvit Non. p. 272: Cædere= immolare, Plautus in Aul.(567): cædundunm conduæi ego illum, Virg. Aen. V 96: cædit binas de more bidentis. Cur autem lanii agninam dant, dupla pecunia? Scilicet agnos locabant sacrificandos idemque sacrae agninae partes re divina facta resumebant ac vendebant pauperibus: ita pretium duplum mereri videbantur.
Amph. 316.
ME. Alia forma oportet esse quem tu pugnis iceris. SO. Tllic homo me interpolabit meumgue os finget denuo.
Cum hac Fleckeiseni lectione multum discrepat codicis B scriptura: alia forma esse oportet quem tu pugno legeris. Ac primum quidem Fleckeiseni transpositionem non satisfacere ex eis quae Sosia secum loquitur elucet. Qui quoniam non totius corporis sed oris interpolationem sibi pertimescendam esse dicit, hoc quidem non facile concludere potuit ex solis illis verbis: alia forma oportet esse. Atque hoc cum perspexisset A. Luchs, emendari posse putavit: alia forma os esse oportet. Sed in hac lectione os in thesi, esse in arsi positum nimis offendit animum. Accedit quod hac ratione probata potius qμνu quam quem in relativo enuntiato requiritur. Quare mihi hunc in modum scribendum videtur:
Alia forma esse ore oportet, quem tu pugno pegeris. 1
Nam hoc quidem extremum non minus latinum est quam illud, quod Plautus adamavit,
inpingere pugnum alicui, cf. Klotzii Lex. s. v. impingere.
Amph. 319.
Mirum ni hie me quasi murdnam erossare cogilat.
Corruptelam aliquam huius versus indicat hiatus fœdus, multis ille quidem doctis nostra potissimum ætate quasi in deliciis exoptatus. Sed bene accidit quod in Aul. quoque(v. 399): maurdnam erdorsua quantum potest, ubi exdorsua multis veterum testimoniis servatum est, in libros BD] correctio vulgaris rossata se insinuavit. Idemque vitium eo facilius nostrum locum insedit, quia v. v. 318, 320 exossandi verbum et antecedit et insequitur. Quare nisi hiatus vastitatem in summa elegantia ponendam duxeris, emendari debere existimo: ⸗
Mirum ni nie me quasi murdnam erdorsuare cogitat.
Buecheleri huius verbi enarratione in Mus. Rhen. XXXV 404, id quod Goœtz ad
Aululariam indicavit, meam coniecturam confirmari credo.
Amph. 386. ME. Fugit ratio te. SO. Utinam istuc pugni fecissent tui.
In codicibus proditur te ratio, quem ordinem satis validis exemplis probatum Ussingius recte tueri videtur. Sed ut hiatum prætermittam, ne ipsa quidem sententia sana est. Nam si


