Ussingius interpretatur: ulinam pugni tui fugissent, at me rerberare non posses, hanc rationem equidem non perspicio. Nam si pugni Mercurium temere fugissent, quid eos tandem inpediebat, quo minus in os Sosiae suo inpetu ferrentur? At sese Sosia optavit ut pugni fugissent= nescio an ratio me fugerit, sed pugni tui me vellem fugissent. Sed hoc temere inlatum non in ipsis poetae verbis contineri bene, ut videtur, persensit Ussing. Sosia nihil nisi hoc orat: vellem pugni tui te fugissent. At sic non tutus esset ab alapis. Quod cum ita sit, ad hanc fere coniecturam, qua simul hiatus prohibeatur, confugiendum esse arbitror:
Fugit te ratio. UWinam ne istue pugni fecissent tui.
Amph. 550.
Atque quanto, nox, fuisti longior hae proruma, Tanto brerior dies ut fiat faciam, dispar ut dies Adeoque noctem accedat. ibo et Mercurinm subsegudr.
Ita hos versus Fleckeisenus licentius ille quidem constituit, sed, quantum memini, nulli adhuc contigit, ut hoc negotium felicius absolveret. Corrupta codicum scriptura hæc est: faciam ut æque disparet Et dies e nocte accedat. Dies et nox coniunctim quasi unum spatium ita efficiunt, ut dimidiam partem nox, dimidiam dies conferant, quamdiu divinus in rerum natura obtinet ordo. Qui cum ab Jove inmutatus esset, veterem ordinem ita restituendum putavit, ut quanto nox longior fuisset tanto diem subsequentem inminueret. Ita dies et nox æqua portione dispares, cum quasi coniunctim discessissent, veterem ordinem et æquabilitatem novis diebus noctibusque concessisse videbantur. IIanc sententiae divinae rationem ista complectetur coniectura: Tanto brerior dies ut fiat faciam, ut ædué dispares Dies æt now una cedant. Tbo et Mercurium subsequcdr.
Amph. 623.
Nön soleo o somniculose eri mei imperia pérsequi. Figilans pidi, vigilans nune te video, vigilans fabulor, Vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit.
Ista scriptura fluxit ex codd. mscr., prœterquam quod mei et te ab recentibus editoribus adglutinata sunt, ut versuum numeri complerentur. Mihi erile imperium præferendum videtur, ut in Aul. 588 Strobilus prædicat: hoc est servi facinus frugi, ne morae molestiaegue inperium erile habeat sibi, cf. ibid. 599. Deinde medius versus non modo eo laborat, quod syllaba brevior est, sed nunc interpositum artificiosam dissicit structuram: ter enim participium vigilans primario ictu efferatur necesse est. Quare propono:
Nön d*ς soleo sömniculose erile inperium pérsequi: VFigilans vidi, vigilans video, vigilans tecum fabnlor.


