— 21—
8
Truc. 221.
Nos divitem istum meminimus atque iste pauperes nos: Forterunt sese memoriae, stultus sit qui id miretur.
Pronomen sese debetur codicis D correctori nec ullam habet auctoritatem. Quod quam- quam recentiores quoque editores recipiendum duxerunt, tamen, nisi memoria et observatio me fallit, Plautino sermoni repugnat, in quo vzortere semper intransitive, non cum reflexivo prono- mine coniunctum invenitur. Quare nescio an potius scribatur: nostrae vorterunt memoride.
Truc. 160.
Tu a nobis„sapiens“ nihil habes: nos„nequam“ abs te habeamus. Versum istum depravatum esse imperfectis numeris simul et coniunctivo modo indicatur. Haæc duo vitia uno verbo auferri posse existimo: abs te beamur, i. e. habemus et cottidie eis delectamur. Idem verbum eodem sensu habetur in Capt. 133.
Capt. 1022— 1024.
Nune demum in memoriam redoo, quom mecum cogito, Nune edepol demum in memoriam regredior audisse me Cuasi per nebalam Hegionem meum patrem vocarier.
Horum versuum alterum Fleckeisenus, Brixius primum inclusit. Præterea ille in primo versu emendavit recogito in tertioque correxit nehulas, hic in eodem versu nebulam servavit, sed cum Müllero olim inserendum putavit.
Vitium igitur aliquod vetustissimum subesse apparet nec duos priores versus totos ex antiquitate propagatos sed ex particulis et emblematis confictos esse veri simile est.
Quodsi additamentis istis secernere volumus partes integras et vetustas, omnium primum nec redire nec regredi in memoriam alterum alteri prœferendum est, quia alterum utrum nume- rorum gratia fictum adiectumque esse necesse est. At contra cogito sinceritatis quandam speciem habet. Nam ut hoc verbum propria vi ac natura pro reminiscendo et recordando poni potuisse a vetere scriptore nemo negabit, ita posterioris œvi grammaticos eadem ratione adductos id potissimum verbum interpretationis loco addidisse parum profecto probabile est. Nec versus mutilus non maiorem fidem habet quam alter versus plenus et absolutus. Cuius tamen versus clausula propter insolentiorem et recentiorem formam contractam(audisse me) suspicionem movet, quia, quantum video, Plautinae arti magis convenit audivisse, novisse alia id genus. Truc. 140 tuetur A serravissem, idemque A in Epid. 638 novisti(cf. Mil. 428, Men. 299, 302, 337, 379, 438, 499, 505), ut iure credo Men. 294: non nosti nomen meum in suspicionem vocetur, ac nescio an Culindrus coquos nomen suum professus per irrisionem adiciat: nomen noristin meum?
Ad Captivos igitur ut redeam, ex tribus traditis duos versus hunc fere in modum refingendos esse censeo:
Nunc demum in memoriam redeo ac quasi per nebulam 2ao⸗ Audivisse me Hegionem meum patrem vocarier.
Commendationem quandam ista coniectura— quis enim ultra probabilitatis speciem hoc in genere sibi quidquam adsumpserit?— eo sibi peperisse videtur, quod hac via sine ullius voculae auctario molestus extremi versus hiatus tollitur.


