— 20—
in B: sidem sistun alteram. Quae cum ita sint, ego decepisti ex dempsisti ortum esse ratus hanc coniecturam audeo: ELiram dixi: astu dempsisti de meis unam litteram.
Non modo astute sed astu etiam adverbii loco Plautinum esse constat.
Truc. 259.
Ast. Salve, Stratulax. Strat. Sat salutist: nil moror! non salveo?
Hæc scriptura audacissima Fr. Schœlli coniectura nititur, cuius rationes et argumenta apud ipsum vide in Prolegg. XL— XLI. In codd. A est: salve sat mihi est tuae salutis, in Palatinis: salve satis mihi est tuaée salutis, deinceps in A: sat salwco, Palatini vero cum Sacerdote (P. 433 et 490 K) tuentur non salveo.
Ego illud editori novissimo concedo, nullo modo ferri posse: Salve. Sat(is) mihi est tuae salutis. Nam qui ita loquitur, alterius salutem oblatam non aspernatur, sed sæpenumero illam sibi salutem iam oblatam esse dicit. Hac quidem ratione qui salutationem respuerit, magis ille urbane quam rustice egerit. Vitium igitur quoniam in mihi latere videtur, ego conicio: Salve. Satin est tuae salutis?= nonne tibi te salvam esse sat est? Nil moror= tuum salve ego non curo nec indigeo. Deinceps quod sequitur, non(sat A) salweo?, Ambrosiani an Palatinorum plus valeat auctoritas, etiam nunc disceptatur. Mihi duae istae scripturae ad communem fontem, satin salveo, revocandae videntur. Quae volgaris dictio, qua de cf. Brix Trin. 925 Men. 521, ut explicaretur, adscriptum est non: irrisio certe, quam loquitur Sacerdos, ea sive non sive satin scripseris permanet intacta.
Truc. 258. Ast. Ego sum: respice ad me! Strat. Ouid„odςo“? non invideo te tibi. 9 2 7 9 Ista scriptura Schœlliana nemini facile placebit. In BCD exstat: nonne do videor te kibi, in A: nonne videor tibi. Corruptelam arguit nonne, quam particulam Plautus usurpavit nusquam. Quare hæc propono: Ast. Lgo sum, respice ad me! Strat. Ouid„ogo“ nomen? Ast. Ouin rideor tibi!
Truc. 245.
Semper datores novos oportet qucerere, Oui de thensauris intogris demus danunt.
Hic alterius versus exitus demus danunt proditur BCD, in A est: demum occerunt, quod certe non ex 103, 112 confictum est, ut videtur Schœllio. Vitium subesse apparet ex vocabulo demum vel demus, quod hoc loco alienum esse ostendit P. Langen(Beitr. 305). Ac nescio an in illa corruptela decimam vel decimas contineatur. Nam decima quaeque, ut ait Festus Pauli p. 71, veteres dis suis offerebant, amatores quidem dis suis meretricibus sua bona decimabant.
Formae danunt et oggerunt quamvis inter se diversae sint, fieri tamen potuit, ut ex uno eodemque archetypo fluxerint, in quo accunt= accerunt fuisse veri simile est. Quare conicio:
Cui de thensauris integris decimam adgerunt. Nec repugno si quis maluerit: decimas danunt.


