Aufsatz 
Adversaria Plautina / ed. A. Weidner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

duid nunc me retines? Amatne quam emit de præda?s Rogas? Deperit. Periüi! degéetur corium de tergo meo.

Verbi deperit vis tanta est, ut vi particulae immo iam efferri nec possit nec debeat.

Truc. 272.

Ouia tihi insuaso infccisti propudiosa pallulam. An dco hella's? quia dlepis tibi armillas, an eos ferore . 1 Ita nuper edidit Fr. Schœll satis audacter. Nam clausula quidem alterius versus hæc

est in A: aneas, in BCD: aduenias. Ingeniosius coniecerat Bugge(Jahni Ann. 107, 408): an co Venu's vel an co Iiclend's, qua ille coniectura saltem viam monstravit, qua propius ad verum perveniretur. Ante enim quod legebatur, armillas neas, nec loci rationi conveniens videbatur nec cum Plautina dicendi consuetudine congruebat, Plautus enim ænas vel ahenas dicere con- suerat, denique interrogationum vim et flumen præapediebat. Sententiarum igitur rationem recte perspexit Bugge, post eum Schœll. Restat ut verbum inveniatur, quod et sententiae et litte- rarum ratione commodum et conveniens videatur. Atque hanc in partem proponere me posse hanc emendationem puto: Ouia cleopis titi ärmillas, an vellicas?

Reprehendit Stratulax Astaphium, quod ornata et fuscata ideo superbire et homines bonos ac simplices lacessere et carpere sibi licere putet. Quam facile autem UELLICAS in CENIAS abierit, primo obtutu apparet. Ad verbi vim et usum cf. Merc. 407: Contemplent conspiciant omnes, nutent nictent sibilent, Vellicent vocent, molesti sint, occentent ostium.

Most. 834: Cornir adstat: ea vollurios duos vicissim vellicat.

Truc. 263 264. Strat. Lam quidem hercle tu, quae solita's, conprime! Inpudens, ut per ridiculum rustico sSuadet stuprum! Ast. VFiram diri: usu cepisti, dempsisti unam litteram.

Istarum sententiarum ratio ut plana et aperta patet, ita in verborum usu etiam nunc incerti variant editores. Atque illa scriptura quam supra exhibuimus debetur Fr. Schœllio. Qui nt per ridiienlum per coniecturam induxit Ambrosiani libri auctoritatem aspernatus. Nam in Palatinis exstat per ridiceulum ut, in A: quae per ridiculum, deinceps in Palatinis suadet, in A snades inest. Ego facio cum A. Spengelio, qui hunc versum sic edidit: inpudens, quae per ridi- entun rustico suades stuprum! Nam primum rusticorum ea est consuetudo, ut iras et indi- gnationes potius in inimicos adstantes evomant quam oratione ab adversariis aversa secum lo- quantur, quod facere incipiunt cum illi discesserunt. Deinde interpolationis nec in Ambrosiano nec in Palatinis ulla esse potest suspicio. Nam in his facillime; ante p, in illo ut post um excidit casu ac fortuito. Accedit quod coniuncta scriptura duorum codicum sententiae optime consentanea est:

Inpudens, quae per ridiiculum ut rustico suades stuprum!

In sequenti versu Scholl: usu cepisti, quo nihil magis alienum cogitari potest, Spengel: tu decopsti, quod ut verbi formam omittam vel ad sententiam ieiunum et frigidum est. In A est: sutdecepisti(aut uttedecepisti), in BCD: ut esse cepisti, deinceps in A: demsisti unam litteram,

3*