— 18—
Epid. 365.
Nunc go astutiam hanc institui: Deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum doceho, Si qui ad eum adveniat, at siti datum esse aurgentum dicat.
Sic edidit Gœtz, in B hac invenitur discrepantia: hanc astutiam, eum ego docebo, si quiöd adreniam sed ex ceniam ut videtur corr. et ante d 3— 4 litt. eras., esse datum.
Epidicus ab ero maiore ad lenonem cum Apœcide pecuniae solvendae causa ire iussus est. Anteaquam autem Apœcidem in foro conveniat, clanculum decessit ad lenonem eumque solus solum docet, quid eum dicere velit, si ipse paulo post cum Apœœcide ad rem transigendam redeat. Ex hac sententiarum ratione primum illud apparet, recte et vere traditum esse sive
ueniam sive adveniam, deinde clandestinae actionis notiones pertinere ad doccho. Atque verisimile est, ad verum enim perveniri non potest, alterum versum hunc fere in moclum formatum fuisse: dereniam ad lenonem domum, solus ego eum docebo.(De ægomet cf. Ribb. Mil. 236.) Quod ad
alterum versum attinet, omnium primum quæritur, quid abditum lateat in si quid. Et sensus quidem postulat ut hoc ex quicum depravatum esse arbitremur, cf. Brix ad Trin. 905 Ind. Rasura ad
ipsa indicat librario si quicum veniam ante oculos fuisse idque in si quid ad eum reniam corrigendum visum esse. Quod cum ita sit, hunc versum ita reconcinnabimus: Si quicum ad eum weniam, at sihi datum esse argentum dicat, cf. 456. Relinquitur ad sanandum primi versus pars altera, aperte manca. Et nunc do verum esse inde patet, quod Epidicus his ipsis voculis suorum consiliorum rationes et progressus inlustrare solet, cf. 354, 357, 359. Ibi enim pro iam ipse corrigendum esse nunc ipse probabilius est quam soed iam pse. Tradita autem verborum collocatio hanc astutiam ideo non inmutanda videtur, quod idem ordo eorundem verborum et- Mil. 237 et Capt. 250 recurrit, ac tolerari potest, si scribas: Nunc ego hanc astutiam astu institui. Eodemque modo auferri licet hiatum in Mil. 237: Nunc sic rationem incipisso, hane instituam astu astutiam.
Epid. 64— 65.
Thesprio: uid nunc me retines? Epidicus: Amatne istam quam emit de praæda? Th.: Rogas? Doperit. Epid.: Hercle detegetur corium de tergo unco.
His duobus in versibus quae latent vitia egregie Fleckeisen et detexit et emendavit (J. A. 119, 767):
Ouid nune me retines? Istam amatne, gquam emit de prada?s fogas? Immo deperit. Deogetur corium de kergo me.
Duae autem res dubitationem mihi moverunt. Primum nescio an 7stam pro additamento potius habeatur. Nam proximis qui antecedunt versibus ancilla captiva non commemoratur: exspectaveris igitur non istam, sed illam vel eam. Sed huiuscemodi pronomina permultis locis interpretationis causa addita sunt..
Alterum quod parum recte se habere suspicor, immo est ante deperit positum. Certo hoc Plautinum est, ni desideretur ante degetur corium aliqua commiserantis se servi exclamatio. Nam feroces istae servorum facetiae commiserationes exclamationesve subsequi solent. Quare corrigendum mihi videtur:


