Aufsatz 
Adversaria Plautina / ed. A. Weidner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

Curc. 55 56.

EI nuce nuculeum gui esse volt, frangit nucem: Oui volt cubare, pandit saltum saviis.

Sic recentes editores. Nam in libris pronominis relativi concinnitate conservata hiatus hic admittitur: qui e nuce nuclenm esse volt. Eundem vero versum mirum est quod Macrobius Sat. III 18, 14(ed. Jan) hunc in modum exhibet: Outi e nuce nuculeos esse oult frangit nucem. Ibi pluralis numerus nuculeos, quoniam cum singulari nuce conciliari non potest, quin errore librarii cuiusdam ortus sit, haudquaquam dubium videtur. Atque in os esse mihi aresse videtur contineri. Quod si vere coniecerim, Plauti versum sic reconcinnandum esse existimo:

Out e nuce nuculeum exesse volt, frangit nucem.

Curc. 424.

Ouidni noverim? Clupeatus dlephantum ubi machcera dissieit.

Sic hunc versum nuper expressit G. Gœtz. In BE exstat dessicit, in F diligit. In Festo Pauli p. 69, 15 legitur: dirigere apud Plautum invenitur pro discindere(discedere Cod.). Nonius p. 290, 5: Diligere manifestam habet significationem ut plerumgue. Diligit dividit Plautus in Curc.: Clipeatus æligantum ubi macera diligit. Atque apud Nonium duorum verborum explicationem in unum esse conflatam veri simile est. Nam ita illum locum emendari debere existimo: diligere manifestam habet significationem, ut plerumgue.... Dirigit= divridit Plautus in Cure.: dlipeatus elifantum ubi maccra dirigit. Quodsi dirigit vetustissimam scripturam esse probabile est, Plautum ipsum ut dividendi notionem efferret non dirigit sed dierigit scripsisse apparet. Quare de militis gloriosi sigillo Lyco trapezita sic dixisse videtur:

Clupeatus clefantum abi machcra dierigit.

Trin. 504.

Eheu, ubi dicto nil erat usus, Spondeo Dicebat, nunc hie, quom opus est, non quit dicere.

Priorem versum qualem edidit Ritschl quamquam sincerum non esse crèêdo, tamen in- tactum relinquo, quia melius quidquam me probare posse despero; alterius versus exitum vitio laborare demonstrari potest. Stasimus non hoc eloqui vult Lesbonicum ubi nihil sit usus, dicere posse spondeo, cum opus sit, idem non dicere posse, sed' illud queritur, dominum suum, ut damnum faceret, sepe numero spondeo dixisse, quasi nihil facto facilius esset, nunc ubi propria utilitas agatur mutum adstare. Corrigendum igitur existimo esse: non quit hiscere. Ceterum hic pro nominativo mihi habetur ac Lesbonicum significare videtur. Nam quam Brixius enar- randiv rationem commendavit, cam propterea amplecti non licere puto, quia in nunc et hic prorsus eadem notio inesset, cuius rei exemplum idoneum protulit nullum. Verbum hiscendi alio quidem sensu legitur Pseud. 952: st, tace, ædes hiscunt.