— 16—
conloqui in B, 898: te rolo. xor, conloqui. Cur ted arortisti? Asin. 150: ne id quidem me dignum esse eristumat, fad quem adéeat, gquem conloquatur. 523: ompellare aut contrectare, con- loquire aut contui. Capt. 833. Most. 783. Men. 431. Pseud. 251. 245. Amph. 180: dis ad venientem gratias pro meritis agere atque adloqui, ubi colloqui cogitari non potest. Quodsi in codd. legitur vel ad quem lopuar(B1CD) vel atque loquar, ex his litteris eruendam puto hanc scripturam: at guomloquar, qua continetur nihil nisi hoc ac conloquar. Num de ante e consonantem usur-— paverit Plautus, id quidem mihi nondum exploratum est. Ultro adloquar Men. 360, cf. Langen 103.
Men. 812.
Summum Tovem Daosque do testis.
Certe Plautus ita locutus est, cf. Pseud. 514: Do Jovem testem tili Te kxtatem impune habiturum. In Capt. 426, ubi alii Id ut scias, Jowem supremum testem do ſtithi) Hogio, alii testem laudo Hegio secundum Nonium p. 335 scripserunt, pridem A. Spengel(Phil. XXXVII 436), nuper P. Langen(Beiträge p. 219) emendaverunt Jovem supremum testem testor, Hegio, ad exemplum Rud. 1338: Fenus Cyrenensis, testem te testor mihi. In Menæxchmis tradidit BiC doosque detestes, B?D: detestor. Quodsi solas litteras aucupere, facile cum Grutero inclinaveris ad corrigendum: deosque do testes. Sed hanc opinionem si sequimur, illud offendit, quod deinceps potius in pra- positionem de quam in interrogativum pronomen qua ictus cadit. Quod ut evitetur, quoniam nihil impedit quin quoius una syllaba comprehendatur, ad emendandum propono: deosque testes kestor, quae vox grandis et solemnis optime cum animo et voluntate Menæchmi congruere videtur.
Men. 824.
Senex. Non te tenes? Iam uero Mendchme satis iocatu's: nunc hane rem gere.
Isti versus quin Seni potius quam Matronae contribui debeant, vix credo dubitari potest. Codices quidem Senis nomen omittunt, deinceps non tu te tenes pribent. In his vestigiis mihi primum Sener(= lenes), deinde non taces latere videtur. Quare emendandum videtur esse: Senex. Non tu taces? Cf. 1026. Trin. 514. 790. Curc. 41.
Men. 828.
Viden tu illic oculos livwere? ut viridis eroritur colos Er temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, vide.
In cod. C: iure reutuiridis, in D: urerea tui ridis, in Bi: iure.. uiridis c. ras. Inde Camerarius uirere at viridis, Ritschelius lirere ut viridis elicuit. Sed iratorum vel insanorum oculi, antequam furoris impetus erumpant, nec lividi nec virides esse solent, sed sanguine suffusi rubidi videntur. Qua re ego correxerim: oculos rubere: exinde paulo post oculi scintillare dicun- tur. Atque eodem simul tempore reliquum corpus modo lividum modo viride modo maculis conspersum pallet. Cf. Shakesp. Errorum Comdd. IV 4, p. 59 sq.


