Aufsatz 
Adversaria Plautina / ed. A. Weidner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

Capt. 534.

Nunc enim vero ego occidi: eunt ad te hostes, Tundare.

Duplicem hiatum ut corrigeret, Brixius non modo adeunt posuit, sed etiam Lachmanno auctore(ad Lucret. p. 388) priscam accusativi formam ked pro te induxit, Sonnenschein hæc aspernatus cum Lindemanno in exitu eiusdem versus i mihi addidit, quia in codicibus sub finem insequentis versus wihi adhæœret(fatcbor mili).

Mihi utrumque vitium sublatum videtur, si pro eunt reponitur cedunt vel incedunt, quia prapositio 7 superioris verbi extrema syllaba di facillime absorberi potuit. Personae enim novae si ab eis qui in scena agebant appropinquantes conspiciebantur, fere semper incedere vel cedere ad aliquem dicebantur, velut Aul. 473: sedd Megadorus meus adfinis eceum incedit a foro, præterea cf. ibid. 517: am hosce absolutos censeas: cedunt petunt trecenti item alii, 520: absolutos censcas, quom incedunt infectores corcotarii, 526: ihi ad postremum cedit miles, æs petit. Pœn. 472 sed eccum incedit(Antamœnides).

Capt. 581.

Ouia tute ipse eges in patria nec tibi qui viwas domist, Omnis inveniri similis tibi vis.

Plautum et hominum et rerum similitudines constanter genetivo casu denotasse nec umquam admisisse dativum, exemplis et argumentis evicit ac demonstravit Ritschelius Opusc. II 572, 579 sq. Quodsi supra libi, Truc. 505 mihti invenitur, hosce dativos temere in kuti et mei mutari facile concedimus Ussingio ad Amph. 595, sed omnis temeritatis species evanescit, si restituuntur priscae et Plautinae formae tis et mis, quarum illa sæpius in Mediolanensi codice rescripto recurrit, cf. Mil. 1028 et Ritschl ad Trin. 343, hanc in ipsis Captivis 762 recte agnovit et detexit A. Luchs in Herm. VI 274, quocum consensit Brix in Append. 762. Atque æqua- bilitas membrorum et sonorum me adducit, ut Men. 1089 quoque ita emendandum esse putem:

ouam hie tis(tui est Codd.) tuque huis autem(tuq... uius B).

Capt. 596.

TVY. Atra bilis agitat hominem. AR. At pol te, si hic sapiat sener, Pir atra agitet apud carnuficem tuogque capiti inluceat.

In libris mscr. traditum habemus inverso ordine atra pir, quo verborum ordine cum numeri versus stare non queant, Ussingius nomen adiectivum atra omnino sustulit tamquam librarii cuiusdam errore ex superiore versu repetitum, Brix et Sonnenschein Lindemanno auctore ordinem verborum mutatum pir atra anteponendum esse duxerunt. Addidit Lindemannus: non enim refert atram picem sed picem potissimum minitari Tundaro. Sed hoc argutius quam verius iudicatum est. Nam ut atra bilis ita atra pix non binaèé notiones sunt sed quasi singulae notiones una mentis agitatione animo et cogitatione conprehenduntur. Accedit quod si atram picem iunxeris pix ipsa non thesi attenuatur nec minore ictu effertur quam si pir atra ponatur. Denique ut Tyndarus Aristophonti obiecerat atram bilem, ita hic facere non potest quin eodem

verborum ordine cum arguta quadam acerbitate Tyndaro minetur atram picem. Muta in his 2*