Aufsatz 
Adversaria Plautina / ed. A. Weidner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

minis unum aliquid: acrimoniam orationis omnem infregeris. Ac tamen vitium aliquod subest, quod ubi lateat abditum hoc quæritur. Non utique necessarium est illud apud carnuficem, sed tamen servos carnufici ad cruciandum tradi solitos esse negari non potest, cf. Capt. 1019, Bacch. 688, Rud. 857. Itaque si quid frigidum in his verbis videatur inesse, hoc consuetudinis ratione eximitur. Atque eadem illa consuetudo inpedit quo minus præpositionem ud ex ad errore quodam ortam esse statuamus. Relinquitur ut vitium quæratur in uno verbo agitet. Versus ipse quidem sic decurrere potest: Atra pir agat apud cçarnuficem tuoque capiti inluceat.

Hoc modo si ad integritatem versus perventum esse putabimus, simul originem vitii patefactam esse apparet. Nec quidquam causae est quare in hoc verbo eandem vim esse atque in agitando exemplis probetur. Itaque in hac coniectura, nisi quid melius excogitaveris, ac- quiescendum puto.

Capt. 766.

Eaauspicavi ew vwinclis: nunc intellego Redauspicandum esse in catenas denuo.

Eaauspicare vocem singularem, quae nusquam alibi inventa est, hunc in modum inter- pretatur Forcellini: auspicium huius itineris ex vinculis duxi, quare ut malo auspicio huc veni, ita ad vincula mihi denuo redeundum est, quasi ad auspicia(malaꝰ!¹) repetenda.

Falsam esse hanc rationem, inde patet, quod si ulla ex catenis auspicia repeti liceret, certe non alia repeterentur atque illa fuerunt, quibus ad Hegionem venerat.

Aliquanto melius vocem obscuram inlustravit Ussing: vinculis, inquit, liberatus quasi

ex servitute egressus libertatis auspicia cepi: nunc in vincula redeundum et nova servitutis initia sive auspicia capienda sunt. At redauspicare in catenas, quoniam nemo profecto auspicandi causa ratenis induitur, significare nequit auspicia novae servitutis capienda, sed si quidquam, vulgarem redeundi in vincla notionem denotare debet, quae Brixii est opinio. Sed quia propria vis huius verbi ac natura nec cogitari animo nec ad rationem huius loci adcommodari potest, istue verbum ipsum ex obscuris veteris lectionis vestigiis confictum esse suspicor. Quod ni ita esset, a glosso- graphis singularis ista locutio explicata haberetur. Quodsi quibus ex verbis conflatum esse possit circumspicimus, occurrit et offert se nobis apud Non. 165: redandruare= redlire, Lucil. lib. VIIII.(v. 282 Lachm. IX 62 L. Mueller) at valgus redandruet inde, et apud Fest. 270: reodandruare dicitur in Saliorum erultationibus, cum præsul amptruavit(ampiruavit cod.), quod est motus edidit, et(add. L. Mueller) ei referuntur in- ricem idem motus, Lucilius: præsul at amptruet(ampiruet cod.) inde rolgus redamplarit at, quem versum nunc L. Mueller et C. Lachmannus ita ediderunt: præsul ut amptruet inde(hince Muell.), t volgu' redamptruet inde. Præterea cf. Pacuvius 106(ed. Ribb.): pro merenda gratia, Simul cum rideam Graios nihil mediocriter Redamptruare opibusque summis persequi. Hoc verbum ut facile in Captivorum locum adhibetur, ita facile informari potest, si ut apud Festum corruptum fuerit, quomodo inde redauspicare effingi potuerit. Sententiae quidem ratio optime congruit: quem ad modum lætus modo et hilaris ex vinclis exsilui, sic nunc mihi eodem modo in catenas retro saltandum esse intellego. Accedit quod Hegio in utroque itinere tamquam præsul aderat. Conparare denique haud absurdum sit v. 900: bene ambula et redambula.