Aufsatz 
Adversaria Plautina / ed. A. Weidner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

Similis est Brixii enarratio, prœterquam quod non plane elocutus est, num inventum amicum duo verba cogitatione coniuncta esse voluerit.

Mihi hæc interpretatio parum commoda videtur. Nam inventum inrenire quid tandem est nisi id quod inventum sit denuo invenire, h. e. absolvere cet ad exitum perducere? Nam qui quod inventum est invenit, is aut denuo invenit aut inventionis summam partem habet, hoc est: quod cogitando inventum est id re et opera perficit. Quid igitur tum animo et cogitatione inventum iam erat? Ioc in genere duplex animis spectantium inventum obversatur. Hegio enim filium captivum quasi sibi inventum esse credebat, Philocrates autem et Tyndarus suis dolis alterius in patriam et ad parentes reditum sibi invenisse sperabant, quod inventum iam denuo inveniendum, h. e. expediendum et peragendum relinquebatur. Quae cum ita sint, comi- cam quandam in Tyndari verbis ambiguitatem contineri existimo, quam nunc quasi involutam apertius explicaveris, si parva curruptela sublata sic scribas: atque huic inrentum inreni. Nunc demum hoc unum dictum et ad Hegionis filii libertatem et ad Tyndari consilium detorqueri potest.

Capt. 475.

Ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt, Ouam in tribu aperto capite sontis condemnant roos.

Brixius et Ussingius explicandis his versibus non satis fecerunt, diudicare obliti, inpu- dentiae an modestiae ac boni moris fuerit reos in tribu condemnari aperto capite. Quid enim Ergasilum sentire dicamus? An iuvenes tam inpudenter ad lenones ire quam modeste agant in publicis officiis? Nam modestiae certe signum erat, non mali moris, si aperto capite in tributis comitiis iuvenes versarentur. Græci et Romani antiquitus vulgo nudo capite incedebant. Mulieres et viri prae mollitie solem aut ventum non ferentes capita operiebant vel palliis ob- ductis velabant. Seneca Ep. 114, 6: hunc esse, qui in omni publico cætu sic apparuerit, ut pallio relaretur caput erelusis atrimque auribus, non aliter quam in mimo fugitivi solent. Atque ita in publicum prodibant philosophi, cf. Curc. 288: tum isti Graci palliati capite operto qui ambulant. Præterea viatores, ut solis æstus defenderent, pileati ingredi solebant. In comitia certe honesti homines nec pileati nec velatis capitibus conveniebant.

Itaque multo acerbior et acrior Plauti sententia evadet, si ita eum iudicasse putabimus: qua inpudentia ea Rtate iuventus se gerat in publico cœtu, eandem inpudentiam prae se ferre in deliciis privatae vitae, ruboris ac pudoris plane incuriosam. Hac via facile contingit, ut hiatus amoveatur: scribendum est:

quam in kribu coperto capite sontis condemnant reoos.

Atque forma ista coperto capite nescio an revocanda etiam videatur in Curc. 389: quis hie est operto capite qui Aesculapium Salutat? Nam in libris omnibus pronomen qui ante operto positum habetur, quod mihi ex quoperto profectum videtur. Itaque corrigi licet:

Ouis hic ést coperto cäpite qui Aesculäpium Salätat? atat gusém gqucrebam. séäquere me. Sed dubito an iniuria adiciatur qui, quia Curculio cetera quoque quasi curta et incom- posita eloquitur, velut exempli gratia dici potuit: quis hic est coperto capite? ecce Aesculapium salutat, cf. Langen p. 7.