Aufsatz 
Adversaria Plautina / ed. A. Weidner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

: 8

cf. Mil. III 2, 847 852, Curc. 161: apse merum condidicit hibere, foribus dat aquam quam bibant; 126: hoc ride ut ingurgitat inpura in se merum arariter faueihus Plenis; Amph. 426, Hor. III 17, 14: eras genium mero curahis. Quare Strobilum mihi quidem veri simile est dixisse: merum (non mulsum) go mihi bibam, id ubi(cubi?) fecero. De exitu huius versus, in libris est ubhi 7, ego addubito, sed remedium quod adhibeatur ignoro: vitium in verbo fecero latere videtur.

Aulularia 758.

Haud te invito postulo, sed meam esse oportere arbitror: Ouin tu iam invenies, inguam, illam meam esse oportere, Euclio. Libri cum prebeant quin tu eam, emendandum esse credo: quam tu eam invenies etc. Nam quin et qui, quam et qui persæpe in codicibus inter se permutantur, cf. Prolegg. ad Cic. de Inv. p. LI. Illud vix memorari attinet, alterum infinitivum"portere non pendere posse ex inqudam, sed infinitivi structuram repetendam esse ex superiore versu: meam esse oportere arbitror.

Capt. 263.

Sccede huce: nam sunt quae er te solo scitari volo.

Quoniam hiatus post quae tolerari non potest, variis additamentis critici explere versum studebant: Brixius cum Fleckeiseno edidit quae do er te, sed nulla profecto causa est, cur per- sonae maxime efferantur atque inter se discernantur. Kochius proposuit: secede ad me huc, quasi Hegio Philocratem ad locum procul electum vocet ac non ab Tyndaro eum ipse aliquantum abducat. Ego ab Hegione video Philocratem seorsum vocari, quia sine arbitris cum eo agere velit. Hoc ut significaret, duobus Plautus modis usus vel solus solum vel solum scorsum dicebat, cf. Trin. 153, Asin. 362. Quod cum ita sit, illum Captivorum versum hunc in modum confor- mari posse arbitror:

Secede huc: sunt quae er te solo solus scitari bvolo.

Quod nam ex versu eximendum duxi, illud aut errore ortum est ex hAuc hue nune nam iam innumeris locis permutata sunt, aut cum solus casu intercidisset, versus supplendi causa arte adiectum est. De permutatis inter se nunc nam iam cf. Ribbeckius ad Mil. 735. Qua quidem in fabula v. 597: nam opust nunc tuto loco corrigendum mihi videtur: nunc opust kuto loco.

Capt. 277. Ouo de genere natust illic Philocrates?

Ad hunc locum hac Ussingius adnotavit: vulgo sine præpositione quo genere natus (adicias prognatus) dicitur, nec tamen ideo mutaverim aut Brixii coniecturam quo dic genere pro- baverim. Ac Brixii coniectura ne ipsi quidem auctori iam probabitur. Nam quod comparavit Pers. 648 quoiusmodi is, dic, in populo habitust, ibi istuc dic non codicum aut sermonis Plautini sed unius Ritschelii nititur auctoritate, quem versum facilius sic emendari licet: Quoiusmodi is domi in populo habitust. Sed in Captivorum versu tamen mutari debet, quod et ratio cogit et constans dicendi consuetudo. Nam vitiosa scriptura librorum potius ludibrio quodam casus quam poetae ingenio aut voluntate orta videtur. In archetypo enim libro scriptum fuisse opinor: