Aufsatz 
Adversaria Plautina / ed. A. Weidner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

quod in Bi sic scriptum est: relleoni sat unest, in D: velleoni sata est, in IEFZ: vel leoni sat est, at contra in B* correctum est: æol legioni sat est. Hæc igitur coniectura speciosa illa quidem, sed aperte falsa est, quia et sententiarum ordini et personarum. ingeniis adversis frontibus repugnat.

Inde apparet ex unius B' scriptura priscam et integram lectionem nobis eruendam esse. Atque videor mihi in vestigiis illis liæc repperisse: respelloni satist. Tespellones vel] vespillones, inquit Paulus Festi p. 368, dicuntur qui funerandis eorporibus officium gerunt, quia vespertino kempore eos efferunt, dqui funebri pompa duci propter inopiam negueunt. Quocum fere consentit Fulg. p. 559. Becker Gall. III 283.

Et quem ad modum lautorum civium funera lautae et apparatae cenae ete ene ita inopes vespillonibus tenue et macrum epulum prabebant. Quare Euclio sic iudicat: opsonium autem quod mihi misisti inopis ac pauperis potius cenae funerali quam dnne celebritati conveniens aptumque videtur. De forma Satist disceptari potest. Mihi vestigia codicum hoc quoque in genere observanda videntur. Quare eandem formam restituendam esse credo v. 187:

pol sist animus æduos titi, sat habes, qui bene vitam colas.

Etenim in libris non sat habes, sed satis hathes repertum est, unde qui sat habes effecerit, versus sententiæve concinnitati ut satis fecerit, equidem vereor. Nam verbis sist animus duos nihil nisi hoc membrum contrarium opponitur: satist qui bene vitam colas. Sic demum syllabae sono quoque sibi pares respondent. Locutioni satist cum interpretationis instar habes superad- ditum esset, postremo ex hoc emblemate tamquam plenum enuntiatum satis vel sat habes com- positum est. Ceterum plane diversum est quod legitur Most. 654(vel Bacch. 1019): sat habeo, s eras fero.

Aulularia 613.

ne adfinem morer, Ouin ubi arcessät meam ertemplo filiam ducät domum.

In libris mscr. exstat me meodum, quorum alterum utrum et supervacuum est et conturbat versus numeros. YVitium mihi inde profectum videtur, quod præpositione ab post extremam syllabam at absorpta librarii ex me littera a superimposita paulatim me med effinxerunt. Anti- quissimum igitur videtur: quin ubi arcessat ab me extemplo filiam ducat domum. Plautus sicuti dixit(Capt. 948): gratiis a me, ut sit liber, ducito, ita elocutus est Mil. 973 a te ut abéat, 969 iube abs te abire, 977 abs te abire, 1121 abeat abs te, 1141 ab se ut abeat, 1143 a se ut aheat. Hac igitur formula dimittitur aliqua ex domo et potestate simul alicuiuùs.

Aulularia 623.

Sed si repperero, o Fides, Mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam. Id adeo tibi faciam: xerum ego mihi bibam id ubi fecero.

Strobilus si aurum Euclionis reppererit, Fidei mulsi plenam fideliam se oblaturum pro- mittit: re divina facta ipsum se sibi bibere ac genio indulgere posse sperat. Hunc sententiarum tenorem versus, quos supra præamisi, expressum illi quidem habent, sed nescio quo pacto illud animum offendit, quod re certa ac definita Fidei se sacrificaturum Strobilus profitetur, quibus autem deliciis suo se genio indulsurum speret, id plane prætermisit, nisi ex superiore enuntiato hoc simul elicias, servum suum quoque animum oblectaturum esse mulso. Servorum autem non erat mulsum, cf. Becker Gall. III 240, sed merum; hoc amabant, hocsi ita ferret, hauriebant,