Aufsatz 
Adversaria Plautina / ed. A. Weidner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

est, ubi audiverint Euclionis voluntatem, servos tamen non extemplo in illius domum redliisse, sed sui ducis iussa exspectantes adstitisse. Qui cum non statim abirent, Euclio oratione ad ducem conversa adhortatur, ut aliquando, si velit, gregem suum ducat intro.

Atque hanc sententiarum rationem esse facile apparet. Sed in hac ratione explicari aut cogitari non potest nec etiam, nec, ut nunc editur, ætiam huc, quasi Euclionis domus ab altera nescio qua discerni debeat. Quare in tiam vitium subesse suspicatus nihil eo nisi aut EI IAM aut El IATV contineri credo. Atque inperativi forma i(= ꝛ¹) quam frequens sit cum in om- nibus Plautinis fabulis tum in hac ipsa Aulularia, demonstrari non debet, sed qui exempla- quærat, satis magnam copiam inveniet apud L. Schwabium in Jahnii Ann. 105, 414. Illud quæritur, an vel quoque depravatum esse dicamus. Nam etsi vel post si vis probari aut susti- neri potest exemplis, cf. P. Langeni Beiträge p. 73 sq., tamen totius sententiae ratio mihi aut hoc: i iam, tu intro duce, si vis, tuom gregem venalium, aut hoc requirere videtur: ĩ iam duce, si vis, intro tuom gregem venalium. Adverbium quidem intro suo verbo postponi non minus Plautinum est quam introducere.

Aulularia 461.

Di inmortales, facinus audaæ incipit,

Out cum opulento pauper cœpit rem habere aut negotium. Verbum æpit nec a Plautina dicendi consuetudine nec ad ipsam sententiae rationem satis commodum aut sincerum videri recte nuper G. Gœtzius iudicavit, cum in éeditione sua quamvis dubitanter proposuit: qui cum opulento pauper homine rem hahet aut negotium. Nam in ipsis libris continetur: pauper homine cepit rem habere.. Quibus ex verbis certe homine, non item copit supervacaneum est. Et quoniam homine conpendiaria fere semper scriptura ONE exprimitur, illud mihi quidem veri Simile videtur ONEOEPIT coaluisse aliquando ex OCCEPIT. Quod ver- bum quotiens cum infinitivo iunxerit Plautus, doctos homines non est quod exemplis edoceam. Emendandum ergo censeo esse: Di inmortales, fäcinus audaæ incipit, oui cum opulento pauper occepit rom, habere aut negötium.

Aulularia 560.

Euclio: Tum opsoninm auntem. Megadorus: Pol vel legioni sat est.

Hoc responsum absurdum plane esse nec aut Megadori aut Euclionis personis congruere, demonstratum nuper est a P. Langeno(Beiträge p. 76 sq.). Idemque diligentissima quæstione probavit vim particulae vel exaggerantem et amplificantem prorsus alienam esse Plautino sermone. Sed a vero tamen nescio an vir ille doctissimus deerraverit, cum illum versum prorsus a, Plauto abiudicandum esse censuit.

Falsae enim formae vocesve haud raro in monumenta veterum scriptorum inlatae sunt, librariorum erroribus, qui quae describenda erant, cum casu aliquo depravata essent, falsa coniectura et errore quodam ingenii multo etiam magis depravaverunt. Quam humanae sortis iniquitatem cottidie nos subiremus, nisi summa fide ac religione traditae scripturae quisquilias etiam servaremus..

Ceterum in libris mscr., quae respondet Megadorus, ea continuantur Euclioni. Deinde vel legioni coniecturae potius quam veterum exemplorum conlationi originem debere, inde patet,