Aufsatz 
Adversaria Plautina / ed. A. Weidner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

pungenda videantur. Alii enim hunc versum ut supra distinxi sic ediderunt, Ussingius autem hunc in modum discripsit: collegit omnia, abstulit, prœæsegmina, alii denique ita interpungunt: collegit omnia, abstulit prasegmina. Atque ut hoc primum mihi disserendum ponam, Latini omnia haud raro ita utuntur, ut hoc vocabulo reliquas res vel maximas vel vilissimas comprehensas ac denotatas velint, velut Mencch. 1158: venihunt serri supeller, fundi et ædes, omnia venibunt, guiqui licebunt, prasenti pecunia. Multo magis etiam quod sentio apparet ex Juv. III 38: quon- dam hi cornicines... munera nunc oddant.. inde reversi condueunt foricus, et cur non omnia? cum sint, quales ex humili magna ad fastigia rerum ertollit, quotiens voluit Fortuna iocari. Sen. Dial. III 3, 4: sed dicendum est feras ira carere et omnia prater hominem, i. e. et omnia omnino in rerum natura, non modo feras. Juv. X. 79: nam qui dabat olim inperium, fasces, legiones, om- nia, nune se continet atque duas tantum res anrius optat, panem et circenses.

Ad hac exempla ego animo coniungenda esse existimo collogit omnia, i. e. quidquid omnino arripere et corradere potuit, abstulit præsegmina, i. e. ne presegmina quidem, res vilissi- mas, reliquit, quasi sua et propria. Homo enim nobis describitur adeo avarus et sordidus, qui a tonsore non modo præsegmina sua abstulerit, sed in tonstrina hac occasione oblata usus, quid- quid obviam factum sit, quamvis res viles et spurcas corraserit..

Difficilius est de interiore enuntiatorum copulatione disputare. Quae res quoniam brevi absolvi non potest nec tantae quæstioni parem me esse sentio, hoc dixisse satis sit: historiolas fabellasve narrantes homines ubi Plautus induxerit, eos homines sermone semper uti soluto vel 20 formato. Quare ego illos versus sic discriptos propono:

duin ipsi pridem tonsor unguis dempserat: Collegit omnia, abstulit præsegmina.

In Men. 1140 Brixius cum-Ritschelio edidit: Meretrir, fquaef hue ad prandium Me abduæit, me sitbi dedisse aichat. Sed quid quæso inpedit quin cum codicibus scribatur: Meretrir huc ad prandium Me abduæit, me sihi dedisse aichat: prandi perbene etc.? Denique Trin. 874 pronomen quem a Fleckeiseno inculcatum dudum remotum est.

Aulularia, 377.

Aheo illim iratus, quoniam nihil est qui emam.

Posteriorem huius versus partem, quam numeris destitutam esse omnes consentiunt, ad integritatem alii alia via restituere conantur. Ego aliorum conamina examinare aut refutare supersedeo, quod repperisse mihi videor, hoc satis habeo proponere: 3

abeo illim iratus, quoniam nihili sum qui emam.

Euclio ad macellum venerat, rogitaverat pisces. Omnes omnia cara indicabant atque quia emptori æs non erat, ideo venditores eo maiora pretia poscebant. IHac scilicet inpudentia hominum abiectorum Euclio sibi contemptus cum videretur, iratus abiens, ut contumeliam illam ulcisceretur, hominibus inpuris manus adiit. Similitudinem huius loci invenias in Curc. 218; ubi leno Cappadox hac loquitur: Migrare certumst iam nunec e fano foras, Cuando Aesculapi ita sentio sententiam, Wt qui me nilili faciat nee salwomm pelit.

Aulularia 452. Etiam[huaef intro duce, si vis, vel gregem venalium. Hunc versum Ussingius excerpendum putavit, quia inter pluralia et antecedentia et sequentia singularis numerus(duce si vis) stare non posset. Ista tamen causa vacillat. Nimirum Euclio primum omnem servorum turbam, deinceps ipsum gregis ducem adloquitur. Veri simile