Aulularia 55.
Euclio: Abscede etiam nunc, etiam nunc. Staph.: etiamne? Euclio: Ohe, Istic adstato.
Ita hunc versum nuper Bothii auctoritatem secutus disposuit G. Gœtzius. Nam in libris ipsis unius Euclionis versus inest decurtatus hic:
Ahscede etiam nunc, eætiam. Ohe.
Defectui versus alii aliter mederi studuerunt. Mihi illud quidem parum commodum esse et a veritate abhorrere videtur mulieri timidae ac pavidae interrogatiunculam contribui, qua domini atrocitatem lacesseret. Immo Staphyla domini iussis obsecuta recedit, sed cum non tantum recedat, quantum ille pro anxietate sua cupit, hic tardam mulierem ultro increpat, ut ulterius etiam recedat. Atque hanc in sententiam nihil credo magis convenit quam hæc domini interpellatio:
Abscéde etiam nunc, ätiam nune abscéde! Ohe!
Nam in brevium membrorum repetitione vel iteratione, quoad latinus sermo viguit,
chiasmi figura frequentissima erat. Cf. Most. 603: Codo fœænus, redde fænus, fænus reddite.
Aulularia 242. Euclio: Sod pro Juppiter, num ago disperii? Megad.: uid tihist? Euclio: uod crepuit quasi ferrum modo.
Codex Bi servavit qud, B? ceterique libri correxerunt qud: vitium igitur iam ab anti- quitate traditum subesse videtur.
Atque illud 7νοd retinuit Ussingius, cum in commentariis hæc addidit: Euclio respondet verturbationis causam æsse, quod sibi ferri erepitum audire visus sit. Sed formidine ac pavore oppressus Euclio non ratiocinatur, ne respondet quidem Megadoro, sed cum secum loquens exclamat ferri crepitum sibi auditum esse, anxietate ac terrore percitus abripitur ad aulam suam visendam.
Multo rectius ceteri ediderunt: quid erepuit quasi ferrum modo? Qua in scriptura ego acquiescerem, nisi eundem Euclionem confusum ac pæne exanimatum paulo ante exclamare viderem: num go disperii? Interitum sibi instare qui pronuntiaverit, quia aulam sibi ablatam esse credat, idem interrogare non potest frigido pectore, quid tandem ille quem audierit ferri sonitus sibi velit, sed ut de causa timoris interrogatus est ita tantum modo respondere potest, ferri crepitum se sibi audisse. Itaque deteriorum librorum remedium falsum et ad vetustiorem scripturam Quod revertendum esse existimo, si quid veri in ea abditum lateat. Et quoniam Tuod quom con sæpenumero inter se permutata esse constat, emendandum esse arbitror: conere- vuit quasi ferrum modo. Ad extremum memorasse haud absonum est, verba quasi ferrum(etwas wie Eiſen) vix cum interrogativis consociari posse.
Aulularia 312— 313. duinſ gquom ipsi pridem tonsor unguis dempserat, Collegit, omnia abstulit præsegmina. Duplex in his versibus inest difficultas. Nam primum, id quod uncis adiectis significavi, omnibus in libris quom abest et ab O. Seyfferto(Phil. XXV 442) additum recepit G. Goœtzius. Præterea sententiae multum inter se discedunt, quo modo alterius versus duo illa membra inter-
3


