Adversaria Plautina.
P lautina studia viginti per annos intermissa revocanda mihi fuerunt propterea quod scholasticam disciplinam carere non posse Plauti lectione post multos errores tandem mihi persuaseram.
Nam biennium in unum Horatium iam nec possumus nec debemus conferre, quia exiguus numerus illius carminum animos discipulorum oblectat, saturarum maior pars offensionem quan- dam aut fastidium habet.
Nec nativi sermonis vigore Plauti fabulae non adliciunt iuventutem artificiosa et contenta Ciceronis oratione lassam ac defetigatam. Ac tam facile tamque lubenter illas comodias lectitant summi ordinis discipuli, ut ternis mensibus ternas fabulas pertractare ac Molierum Shakspeareum- que simul conparare liceat.
Bonis autem moribus ac mollibus animis XVIII annorum iuvenum Plautinum studium — Terentii enim lectionem non defendam— quidquam nocere, equidem nec usu conprobatum nec ratione esse demonstratum video.
Trinummum quidem et Aululariam, quae quidem omnium fabularum bellissima est, et Captivos multo magis etiam innoxias esse arbitror quam multas aut Horatii aut Sophoclis partes, quas nemo a iuventute prohiberi posse putabit, nisi qui artium incrementa et progressus eam neglexisse voluerit.
Hilaritates si quis hilari lusu ridere animum induxerit, ei ne Menæechmos quidem aut Gloriosum Militem incommodas aut indignas quae in scholis enarrentur visuras esse credo.
Scholastica igitur ratione adductus cum Plautum relegere Plautinasque litteras recognoscere cœpissem, haud paucae mihi subnascebantur sive coniecturae sive emendationes, quarum partem Plautinae artis arbitris proponendam duxi, quamquam parum adhuc studii in Plautum me con- tulisse haud ignorabam.
Nam quae commentatus eram si premerem potius in nonum annum quam in lucem immatura emitterem, hac mea negotiorum varietate et studiorum dissimilitudine fore videbam, ut obruta in scriniis laterent ac delitescerent oblivione.
Nec hoc damnum nec mihimet ipsi nec litterarum communitati accidisset. Immo qui nihil umquam audent multo plus sibi sapere videntur. Sed quoniam more maiorum et publicis institutis ita conparatum est, ut subitae programmatis præmittantur commentatiunculae, etiamsi ego mihi sapientior et prudentior essem, charta tamen periret. Quam ob rem si quid ipse didi- cero vel mea opera vel aliorum asperitate et iracundia, si tribus quattuorve locis Plautum meum aut ipse sanasse aut alios ad feliciorem emendationem pellexisse videbor, nec operam nec oleum perdidisse me credam.
1*


