29
inceperit, reipublicae custodes ad liberos procreandos atque educandos summam frustra adhibebunt diligentiam. Toopi quidem dl ααdevoο Ʒpnori eομ n Pögeis d⸗ναdσ 6ενπαοαυι, ν αχ ᷣoes pnoral oανns audeias dνiανι8αννμεᷣνα τr Sebτlus r6„ xοπεερων ꝓoνναν, eks re rd*la œd eis το evvdy, Ggaeg ll ν τoνς dπαοισα ενσ (Republ. IV pag. 424 A), sed quum rectores illi civitatis xαeρ νααν sponsas sponsis conjunxerint, haudquaquam ingeniosa felixve inde nascetur proles. Ita fundamento concusso optima civitas magis magisque lababit. Licet enim initio pravarum generationum periodi majores natu, penes quos etiamtum summum erit imperium, ex malis minus malos ad rempublicam gubernandam eligant, tamen hi utpote hoc munere indigni, quum in patrum locum substituti fuerint, artem musicam et gymnasticam negligere incipient, quibus neglectis optima civitas paulatim ad quatuor illas pravas civitatis formas delabetur i. e. ad eas, quae Platonis tempore apud Graecos vere erant. Quarum singulas quanti Plato fecerit, ex eo cognoscas, quod optimam civitatem in timocratiam, timocratiam in oligarchiam, oligarchiam in democratiam, democratiam in tyrannidem mutari dicit*). Diversae enim civitates ex diversis hominum moribus oriuntur; optima igitur civitas, quippe quae optimo homini respondeat, nullo alio tempore, nisi intra esyovlas periodum consistere, neque vero eadem semel instituta interire potest, nisi post exactam hanc periodum, quae tres partes periodi universi mundi explet.— Ex iis, quae modo exposui, facile intelligitur, quid statuendum sit de his Susemihlii verbis(cf. I. l. pag. 223): Jenes Grundverhältniss zwischen beiden Perioden bleibt nun aber auch so doch immer ein sehr willkürliches und würde überdies voraussetzen, dass der gute Staat in jeder Weltperiode einmal und gerade mit dem An- fange derselben ins Leben treten müsste, so dass dann für die Gesammtheit der andern aus ihm entstehenden Verfassungen der Rest der Weltperiode oder 2500 Jahre übrig bleiben würden. Allein dies Alles widerspricht auf das Bestimmteste den frühern nicht mythischen Erörterungen des Dialogs, nach denen dieser Staat unter den erforderlichen Bedingungen stets und zu jeder Zeit eingeführt werden kann“ et pag. 224:„Dass er (Plato) aber gerade das Verhältniss 4: 3 zu dieser mythischen Veranschaulichung ge- braucht, rechtfertigt sich einfach daraus, dass er zu derselben nach dem Obigen einer Zahl von so besonders proportionalen Character wie 7500 oder 175 bedurfte.“
Cur autem Plato numerum imperfectum geometricum diceret(Eνπμέμπμαα Odroς Aεεεμν᷑ϊι τεερεε μμρ⁴), Susemihlins, qui hac in re Schneiderum(I. I. pag. XXVIII) secutus est, non magis perspexit, quam Hermannus(I. I. pag. VI; cf. Susemihl. I. I. pag. 222 Not. 39). Platonem enim nihil, nisi numerum eum multiplicatione effici, voce Teoνεrpexoe indicare voluisse vix credas. Sed ex conspectu illo, quem supra exhibuimus,
“) cf. Liv. I praefat. pag. 52 ed. Weissenborn:„Labente deinde paulatim disciplina velut desidentis primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra nec remedia pati possumus, perventum est.“
8


