Aufsatz 
De numero Platonis / scripsit Otto Weber
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

sit, per se quidem haud ineptum est statuere, nec dubitarem hanc Schneideri et Branisü sententiam in meum commodum ita convertere, ut quadrati illius latus denariam esse ponerem(10 10 100= 10000), nisi nonnulla ab hac verborum interpretatione vehementer me abhortarentur. Primum enim verba riv-oen vi v,roueen de ad totum numerum imperfectum, non ad partem aliquam ejus pertinent, deinde non ipsum numerum, sed formam ejus significant, quibus quum voces ασάαςα opponantur, quin hac quidem ex parte idem valeant, dubium non est. Accedunt tamen alia, quae ex infra tractandis apparebunt. Quare Barocio, Hermanno, Rettigio, Susemihlio, Zellero assentior, qui vocibus æατιεν τοοσανυισσ quadratum centenarii exprimi judicant. Quod quomodo fieri possit, quum voces rmτνιν roouνrdx non centum centies, sed centum toties interpretandae sint, etsi viri illi docti non docent, tamen non ita difficile est ad intelligendum. Nam voces rααινον τοσαυνdαα eandem habent vim, atque xrτσ⁸ν ς i. e. E&rοντρν εκᷣνατνονντν⁴αφςσ. Numerus igitur, quem quaesivimus, centies centenarius vel decies millenarius est.

Perfectum autem Platonis numerum re vera eum esse, quem invenimus, ex iis quoque, quae verbis modo tractatis praecedunt, jam demonstrare conabor. cf. dν˙ Qσε⅜ις d I⁴ νπι‿ σεεασνρι dννπἀνευνσασ τε ν dyᷣœmσσενέμενα τοeς dmνπmςσε, rerragas d2 d90ve Xaßouα εναςνντον τε αν bνοσμαονννννν ναανεsνντν να ενυινευορν πντα πκρσνφνοσα * ꝓμηπιέα*τμρν TJAnX drrε ναν. Quae verba etsi vel Hermannus et Zellerus, qui ad rectam eorum explicationem plurimum contulerunt, omni ex parte se intellexisse negant, tamen difficultates eorum tantae non esse mihi quidem videntur, ut feliciter superari non possint. In ipsa enim hac priore loci Platonici parte aenigmatis, quod Plato nobis proponere voluit, naturam cognoscere licet. Numeros enim, quos in mente habuit scriptor, ex verbis ejus elicere frustra conaris; nisi conjectura eos assequi non potes. Utrum tamen recte conjeceris nec ne, certo indicio percipitur. Nam si a vera Platonis sententia aberraveris, neque haec verba ipsa, neque sequentia conjecturam tuam confirmabunt; sin vero rem acu tetigeris, omnia bene procedere mox senties. Quare hoc caput rei est, te scriptoris verba quam diligentissime observare; si enim ea, quae conjiciendo assecutus es, apertis ejus verbis repugnant, disputatio tua tota jacet. Id autem ipsum, quod verba Platonis non satis respexerunt, quum plurimos virorum doctorum, qui de hoc loco scripserunt, in varios errores induxerit, tum Vincentio et Martino summo crimini vertendum est. Hic quidem major culpae pars Martino tribuenda est; nam Vincentius Schleiermacherum secutus in vocibus modo laudatis hanc progressionem 8 ¼ 12:,18; 27 inesse putavit neque quadruplicem illam adjecit numerorum inter se proportionalium seriem, quam supra exhibui, nisi ut virtutes quasdam numeri 216 exponeret, ex quibus numerum eum his verbis a scriptore utique siguificari appareret. cf. Vincent. I. l. pag. 130:Ensuite, à partir de àν r9 jusqu' à drε ſvan, Schleiermacher a expliqué comment le nombre 216 peut ètre considéré comme résolvant l'espèce de problème proposé par la Muse. Souscrivant moi-mèême à la solution qu'il en donne, je pourrais passer outre, en renvoyant aux raisons sur lesquelles