Aufsatz 
De numero Platonis / scripsit Otto Weber
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

4

habetur apud ipsosque veteres in proverbium abiit, ut jam Cicero(ad Att. VII. 13, 5) aenigma, quod plane non intellexerit, numero Platonis obscurius esse dicat. cf. Hermann. l. I. pag. II. Accedit quod ea, quae scriptores graeci, ut Aristoteles, Nicomachus Gerasenus, Aristides Quintilianus, Plutarchus, Jamblichus, Proclus, scriptor Theologumenon arithmeticae, ad hunc numerum explicandum afferunt aut afferre videntur, tantum abest ut omni ex parte sufficiant, ut plurima aut novis difficultatibus rem implicent, aut prorsus alio spectent neque sine summa cautione adhibenda sint. Praesto quidem nobis praeterea est Theonis Smyrnaei liber Toν να αέ ρᷣεεμρτνκν Tproεαμυν eis roı IIAννοσο ⁴μe ⁶eφν☛ννωων inscriptus, sed qui ad obscuritatem hujus loci illustrandam multum ex eo commodi sibi redundaturum esse sperat, eum spes fallit. Theo enim non id agit, ut singulos Platonis locos interpretatione arithmetica egentes accurate exponat, sed lectorum mentes numerorum doctrina tantum imbuere vult, ut studiis Platonicis hac quidem ratione pares sint. Qua in re quod parum praestitit, valde dolendum est. cf. Nesselmanndie Algebra der Griechen. Berlin 1842. pag. 223- 232. Quae quum ita sint, nihil mirum est, quod Marsilius Fieinus, Schleiermächerus, Cusinus, Hieronymus Muellerus*), ciarissimi Platonis interpretes, hune locum quasi Labyrinthi instar esse rati, quiancipitem fertur Mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi Falleret indeprensus et inremeabilis error,

(cf. Virgil. Aeneid. V. 589 591) de recta ejus interpretatione aut omnino desperaverunt, aut certe dubii in eo haeserunt; ex quibus Schleiermacherus, quum in hoc aenigmate enodando frustra elaborasset, commotum se esse profitetur, ut coeptum opus Platonis libros in nostrum sermonem transferendi plus duodecim annos intermitteret. Neque tamen jam inde a saeculo XVI p. Chr. n. defuerunt, qui rem tam diffieilem et arduam aggredi non reformidarent, quorum nomina et sententias si quis cognoscere velit, Schneideri commen- tationem posteriorem(I. 1. pg. XXIII LXXXXII) legat, in qua variae variorum de numero Platonis opiniones recensentur; nostra autem aetate Schneiderus et Hermannus diligentia et ingenii acumine ceteris multo praestiterunt. Hunc potissimum secuti etsi Susemihlius et Zellerus omnia non ita absolverunt, ut novae accurataeque hujus loci disquisitioni nihil reliquerint, tamen nemo adhuc exstitit, qui meliora proponeret. Nam, ut Rettigium omittam, is, qui novissimus hanc quaestionem copiose tractavit, in quantos incurrerit errores, jam demonstrare in animo est, qua in disputatione quin meam de numero Platonis sententiam pro virili parte exponam, facere non possum. 5

Martinus enim, facultatis litterarum in academia Rhedonensi Dler fue. qui non solum Platoni, sed etiam scriptoribus Graecorum mathematicis egregiam navavit operam studium-

*) cf. Platons Werke von F. Schleiermacher. am IIf. BAi pg. 588 596; CousinOeuvres complètes de Platon. Tom. X. pg. 325; Platons sämmt- liche Werke, übersetzt von H. Müller, mit Eisleieenguh beEieilat von Karl Steinhart. Bd. V. pg. 695 697 et pg. 740 746..