——
vr⁴⁸ T0O TTœl6doν qooviααάτ ueryonnas 7100 d666 νασσ. latina invenitur.
Nihil ejusmodi in lingua
Quamobrem mihi persuasum est donationem illam commenticiam, quae in concilio Nicaeno anno CCCXXV a Constantino Imperatore Silvestro papae facta esse falso per- hibetur, latino quidem sermone primum compositam, neque tamen a Balsamone graece conversam esse, sed ex alius interpretatione in scholia ejus transiisse. Donationis latine ³²) compositae, quam primi, quantum sciam, Hincmar episcopus Remensis anno DCCCXLVr et Aeneas ⁸³) Parisiensis anno DCCCLIV comemorant, duplex superest editio. Altera est brevior, cujus maxima pars apud Leonem IX papam in epistola prima (cap. XIII), ad Michaelem Constantinopolis patriarcham scripta**), legitur; eadem Gra- tiani decreto ⁵⁵⁸) inserta est, ita tamen ut plura quam apud Leonem desint, nonnulla autem addita sint, inprimis subscriptio. Haec plerumque a scriptoribus nomine donationis Constantini circumfertur. Altera est longior et amplior, edita a Marq. Frehero ³³), omissis tamen iis, quae de sanatione et confessione et baptismate Constantini praemissa leguntur integra apud Suriam in Tomo I Conciliorum p. 319— 322, in Scriptis Clementis Romani p. 471—– 473 et p. 474— 79 editionis Coloniensis et apud Coletum ⁸⁷); eadem quam ⁸⁸) Bartholomaeus Picernus de Monte arduo e graeco codice Palatino in latinum convertit. Recte enim jam Freherus ⁴⁸) aliique donationem utramque et bre- viorem et prolixiorem primo latine fuisse scriptam judicaverunt, sed quis auctor vel potius subjector ²⁹⁴) donationis fuerit, viros doctos latet. Utraque in graecum translata est, de quo Laur. Valla ⁹⁷) dubitare non debebat, ita tamen, ut eadem conversio varias
inprimis per sectatores ecclesiae graecae passa sit mutationes.
³1) Exemplum aureis literis manu Joannis, cui a di- gitis cognomen est, scriptum se in bibliotheca Vaticana vidisse testatur Joan. Bodinus de re- publ. I, 9 p. 221.
³¹) Fabricio teste Bibl. Gr. T. VI p. 697. Harl.
³⁴) Apud Colet. Concil. T. XI p. 1327— 1329, ubi (p. 1327) Leo se pauca haec eæ privilegio Con- stantini ad medium proferre diéit. Omisit autem caput, nonnulla in media parte et versus finem, ab ipso tamen indicata, et subscriptionem.
²³) Distinct. 96 c. 14 p. 470 ed. Lugdun.
³³) Ex Alberico de Rosate ad Tit. Cod. de officio praef. Urbis, ut videtur, in dissertatione, cui index est: Constantini M. Imp. donalio(typis Voegelini 1610, 4) p. 1—23.
*¹) Concil. T. I p. 1564— 1573.
²³) Apud Matth. Flacium de translat. imperii Ro- mani(Basil. 1566) p. 233— 249.
Dissert. IV.
Donatio integra, quae
³²) I. I. p. 31 sq.
*⁰) Alii nominant Joannem Diaconum sub Joanne VII(a. DCCCLXXII), cf. Freher. I. l. Diss. de Othonis III donatione p. 22 et 26, alii Pseudo- Isidorum sive lsidorum Mercatorem, alii Bene- dictum Levitam„ Diaconum Moguntinum(a. OCCCCXLV), qui nunc plerumque pro auctore habetur. Scriptor procul dubio sub Ludovico Pio post a. DCCCXXIX vixit et in componenda donatione actis sive vita Silvestri(quam postea Fr. Combefisius Paris. 1659 p. 258— 288 graece edidit) atque epistola Hadriani I ad Constanti- num et lrenen scripta(cf. supra Diss. III p. 33 et Augustin. Steuchi Opera T. III p. 268) pro fundamento usus est. 8*
¹l) Declam. in Const. donat. apud Matth. 1. I. p. 307.
Flacium
2


