Aufsatz 
De Bacchiadis Corinthiorum / scripsit Carolus Wagner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

armis parabant. Etiam a Spartiatis quodvis artis alicuius factitandae parandaeque pecuniae studium vile et servile habebatur*). Quibus autem rebus Bacchiadae indulgebant, quibus studiis morantem diem frangebant? Re publica opinor gubernanda, sacris faciendis, vectigalia, portoria exigendo, fructus ex agris vel tributum colonorum recipiendo, equitando, venando, piscando, iaculando et quae sunt cetera nobilium fortiumque virorum studia et oblectamenta, qualia ex antiquis Cretensium ac Dorum institutis Lycurgus suis tradidit obeunda. At mirum quantum natura loci fingit ac refingit mores, neque maior est ulla agendi illecebra quam divitiarum congerendarum spes. Quis nescit, quot homines auri sacra fames ad durissima quaeque ferenda, ad diversissima quaeque facienda impulerit atque etiam transversos egerit? Quum igitur no- biles ex Corinthiis ceteram multitudinem ex mercatura et opificio immensum lucrum facere et homines genere multo inferiores se opibus superare et ex divitiis plus pollere vidissent, non diutius detrectabant mercaturae et indu- striae negotia, sed magis magisque ad popularium suorum navitatem se ac- commodabant, ut nobilitati generis divitiarum adderent auctoritatem. Quod eo magis salva dignitate facere iis licuit, quod Corinthi artificum opificumque quaestus multo minus quam in ceteris Graeciae civitatibus erat dedecori**) et opificia, quae elegantiorem vitae usum cultumque adiuvabant, propinqua cognatione contingebant artes. Ut autem iacent quae apud quosque impro- bantur, ita studiose agitantur, quae apud quosque in honore sunt. Ita factum, ut Bacchiadae non quidem tenuem et sordidam, quam plebi relinquebant, sed magnam et copiosam, quam ne Cicero***) quidem admodum vituperandam censuit, sibi vindicarent mercaturam. Hoc aliter fieri vix potuisse ex divi- tiis concludimus, quibus instructos Archiam, Chersicratem, Demaratum, alios ex patria extorres domicilia ac sedes suas in alienis terris collocasse vel res publicas condidisse accepimus. Itinera igitur longinqua facienda, colonias deducendas suscipiebant, navalia exstruebant, officinas aeri flando, statuis fundendis, vasis formandis et caelandis, vestibus texendis ac tingendis ex opibus suis fundabant fundatasque locabant, denique nullum quaestus genus a se alienum putabant, si modo erat non sordidum. Sic prudenter nitendo feliciterque audendo opulentissimi facti sunt. Licet ita mentis acie et agendi acquirendique studio ducti minime inertiae et fastidio se darent, tamen tan- tum abest, ut quaestuosissima, sibi solis vindicarent et plebi nihil relinque- rent, nisi infima et sordida officia, portitorum dico, gubernatorum, remigum, nautarum, operarum, mercenariorum omniumque huiuscemodi hominum mi- nisteria, ut contra summam cuivis libero homini mercandi, agendi, factitandi

*) A0uAongents imoνyro ri regi ras 1éxrao val 1o TO*uαντιιινν ας νν Plut. Lyc. 24. **) Herod. II, 167: Haidra de O KOOlνιοοι υννντπσ τεεειοτετ ας. *er) Off. I, 41.