— 14—
quod lubuit facilitatem, libertatem, tutelam opemque praeberent, ita ut inter nobiles et ignobiles certamen oriretur de optimo mercandi fabricandique modo, ut alteri alteris incitamento, subsidio, adiumento essent, ut omnes studio flagra- rent, et ut in quae universi incumbebant, mercatura et industria, ea in dies magis florerent et divulgarentur. Ita Bacchiadae, dum suis rebus consulebant simul mirifice meriti sunt de re publica. In illa liberalitate certaminis pro- vocandi, aemulationis alendae, artes elegantiores, opificiorum varietatem, commercii industriaeque ambitum adiuvandi et augendi consistit Bacchiada- rum prudentia, virtus atque gloria sempiterna. Hunc commercii industriae- que statum si respicis, Corinthi non paucorum, sed optimi cuiusque princi- patus fuit, et quum qui opulentissimus erat idem etiam plurimum in rebus privatis valeret ac latissime in suos certe, in magnam servorum mercenari- orumque familiam dominaretur, iam tum apud Corinthios dοuræτνν fuisse dici potest. Luculento sane argumento est quum Aegina tum Corinthus, etiam paucis vel optimatibus imperantibus mercandi studium, industriam in- geniorumque sollertiam locum habere posse, in quo excolantur, excurrant fructusque capiant largissimos.
Plane aliam atque in rebus mercatoriis et ad industriam pertinentibus rationem secuti sunt Bacchiadae in rebus publicis. Ordinem civium medium eumque opulentum eos comparasse et hoc comparato optime diuturnitati im- perii sui consuluisse*), sed eosdem cives, quibuscum certabant in mercatus, industriae artiumque studio promovendo quaestuque faciendo, ab omni rei publicae procuratione prohibuisse vidimus. Quos re publica privabant, eos quantum fieri potuit opum acquirendarum facultatem largiendo placabant, jacturam iuris publici compensatione commodorum privatorum lenientes. Prorsus nolo neque negare, medio civium ordine maxime contineri cuiusvis civitatis robur, neque detrectare singulare Bacchiadarum meritum, quod tali ordine constituendo sibi pepererunt, at non sum tantus eorum actionis admi- rator, quantus Henricus Barth, v. egregius, ut ideo laudes, quibus Pinda- rus**) Corinthum dignam habuit:
— 2„„„„„ 8» Jdο Eõu xiee, xα⁵stat ε, SdνιοοωσQͥq-o³ àαοσςσσεν, . 4„ ,112,A4 Aiud eα ouorgoros Elgdryx, a‿ꝶ³l drôς ποννπον,
Toνσεα rαεες uονο 0⁶6 ιQQQο.
ad illud tempus, quo Bacchiadae regnarunt, referendas existimem et in hono- ribus ambiendis delectum habitum fuisse mercatorum et artificum verisimile habeam. Utrumque plane refragatur quum disertis scriptorum verbis, tum menti antiquitatis. In oligarchia enim pura puta, qualem tum Corinthi fuisse omnes uno ore testantur, praeter paucos, qui dominantur, civibus summis,
*) Aristot. Polit. V, 11. p. 112 ced. Bekk.: Ore i⁴h ueσν πwVεεα Ʒε‿ετιστ;, αeσνεοσν.
uνν άν ασπισαυα ο**) Ol. XIII, 6.


