triremium fabricationem*), galeae insigne quoddam genus**) fastigiumque ad aedium sacrarum maiestatem digne ornatum. Tis ευν ναα̈ασένι ουνωμν Sασα‿ς εευιμνον εειινυν a);
Praeterea non solum de honore inventae rotae figulinae Corinthius Hy- perbius certat cum Atheniensibus et Anacharsi Scytha †), et in magno pre- tio erant amphorae crateresque Corinthiorum, vasa Corinthia artificiose caelata, Thericlea pocula ubivis petita, quae a Thericle figulo Corinthio nomen traxerant, sed etiam ad laudem inventae artis plasticae et picturae (huius quidem inter Graecos) aspirant Corinthii et iterum Sicyonii aemuli, sed illi maiore iure, propterque eam rem etiam Corinthi certamen pic- turae quondam fuisse legimus † †). Huc accedebat, ut metallis scite trac- tandis, vestibus stragulisque optime texendis et tingendis et iam antiquissimo tempore unguentis perite parandis excellerent Corinthii. Vix in ulla alia urbe tanta industriae varietas tantusque opificum artificumque numerus una fuit, vix usquam opus eorum magis fervebat, ita ut Corinthus„officina om- nium artificum atque artificiorum“ rectissime et haberetur et vocaretur †††). Per hanc indefessam industriam quanta pretiosarum mercium copia confi- ciebatur! quantopere mercatura augebatur et promovebatur! Quid? quod primo p. Chr. n. seculo, quum iam ubique terrarum competitores opificum Corinthiorum essent, Apollonius Tyanensis Corinthi navem totam statuis onustam vidit, quae in altum eveheretur in Ioniam versus*)? Non sum ne- scius, illas quas enumeravi artes magnam partem non effloruisse nisi post Bac- chiadas Corintho pulsos, at vero regnantibus iis semina sparsa sunt, quae, dum virescerent et maturescerent, per longum tempus in animis cohibenda et fovenda fueruut.
Utrum Bacchiadae aliquam mercaturae et industriae partem ipsi cepe- rint, an nullam, et si ceperint, quam ipsi sumserint, quam aliis reliquerint, exponere non licet nisi ex conieetura. Dicemus quae maxime nobis viden- tur ad veritatem accedere. Dores, quum patriae montibus, venationi et ar- mis assueti a studiis mercatoriis et ab omni quaestu ex operis petito plane alieni fuissent, primo tempore postquam terra Corinthia potiebantur, mer- catorum, artificum, opificum fortunam ut infra se positam certe respuebant. Omnis enim quaestus et fastidiosi et imperiti erant, nisi quem virtute et
*) Thuc. I, 13.
**) Herod. IV, 180.***) Pind. Ol. XIII, 21.
†) Strabo VII, 3. Theophr. ap. schol. Pind. 1. I. Plin. H. N. VII. 57.
††) Plin. H. N. XXXV, 5, 35, 43. Pausan. IX, 13. Strabo VIII, p. 216 ed. Tauch. H n641 10„ KOHονννιο Gννσιν 18 v 69 νε a†ακον eI 18 1 TOAcrlε œα εεε‿ rdς Téxvag Tàs 0-⁴μαοιυιꝙμας A⁴αςσαια Càο 6"rανι mέ„ Nlαιυανν* νν Poa- us τ ναά lorui, αα τα τααπννπν dνμκνμυάα̈οωσισιꝙνυια.
† ††) Orosius, Hist: V, 3. *) Philostrat. vita Apoll. Tyan. V, 40.


