Aufsatz 
De Bacchiadis Corinthiorum / scripsit Carolus Wagner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

antiquis temporibus Corinthii rei navalis peritissimi plurimum mari pollebant et post Minoem primi mare a latrociniis purgarunt*). De mercaturis et opiſiciis.

Nullus feracior in rebus Corinthiis locus est quam de mercaturis et opi- ficjiis. Quas res vel inventas vel fabre factas Corinthii venum dederint, quae importata divenderint, quibuscum nationibns commercium habuerint, post Muellerum, semper pie colendum, qui res Graecas scribentibus quam plu- rima largitus est, nemo accuratius et uberius exposuit, quam HENRICUS BARTII Ilamburgensis, vir zo*ντρονοο, qui mores hominum multorum vidit et urbes, cuique ex virtute nomen Africani inditum est. Is quidem a. MDCCCXLIV, de Corinthiorum commercio et mercatura dissertationem inauguralem scripsit, quae velut ex ungue leonem portendit et me breviorem esse sinit**).

Mercatura Corinthiorum partim ex opportunissima natura loci, partim ex ingeniosa incolarum industria progenita, antiquissimis temporibus non fuit nisi terrestris, quum qui mediterranea Peloponnesi et Graeciae superioris in- colebant proventum agrorum Ephyram seu Corinthum adveherent venden- dum et quibus ipsi egebant res reportarent coemptas***). Aptissimo ad mer- ces suas venditandas urbis situ, qui ludorum Isthmiorum celebritate etiam opportunior fiebat, etiam exterae nationes inprimis Phoenices usi, emporia in urbe Corintho constituerunt et in magnum suum Iucrum obtinebant, donec Corinthii ipsi illorum opera imitando eo sollertiae processerunt, ut pere- grinis in utensilibus conficiendis pares essent vel eos superarent. Et ut na- tura humana fert, ars artem procreat et quum semel ingenia hominum ad rem gnaviter exercendam excitata sunt, tum passim exsurgunt nove cogitata, conamima, ingeniose inventa.

Ita nulla fere Graeciae urbs inventis uberior fuit Corintho, quod Pin- darus honorificentissime his versibus confirmat:

11011 s 2ανο⁶⁵ας ἀυ⁸ο εε⁵αoοeν J2οα mποιιν σνέη⁴μ dεν αα goqiομαν eνα ϑ ειιονντο dοeνσον).

Neque in maius rem celebrat poeta. Nam ut omittam antiquiora et dubia, veluti Bellerophontes equum frenare docuisse et Arion Methymnaeus Co- rinthi dithyrambum invenisse vel, ut re vera est, immutasse) dicitur, multa domi militiaeque utilissima Corinthiorum ingenium produxit, in quibus

*) Thuc. I, 13, 4.

**) Maius opusculum de Graecorum commercio et mercatura, quod idem scriptor lin- gua vernacula propediem se editurum tum promisit, prodieritne, non comperi; certe his diebus sacpe quod mihi in illius viri harum rerum peritissimi scriptum inspicere non contingeret, vehementer dolui.

***) Thuc. I, 13, 3.

) Pind. Ol. XIII, 16..

†t) De Periandro dissert. meae ad gym. soll. ind. MDCCCXXVIII script. p. 26.

9*