— 10—
ris animique artibus, in sanguinis studiorumque specie miram similitudinem incredibilemque concentum esse arbitrabantur, corporisque venustatem vir- tutis futurae quasi florem et exordium habebant*). Quodsi igitur ingenio- rum decus et praestantiam perderc nolebant, a sanguinis commixtione re- fugiendum iis fuit. Accedebat alia eaque multis manifestior ratio. Quum enim singularis potestas eorum et iura praecipua non virtute, sed sanguine niterentur, sanguine cum ceteris mixto, aequato, polluto potestatis ius in du- bium vocari ipsaque labefactari evertique potuit. Habuit igitur ille mos, quo se defenderet, non ex rationibus humanis, aequis, sanis, non ex nostris christianorum praeceptis, at ex sui conservandi tuendique cura omnibus ani- malibus ingenita atque ex illorum, quo vigebat, temporum iudicio. Utut ista fuerunt, ex isto more magna mala tamquam ex fonte perenni derivata in ci- vitatem fluxerunt. Diremit enim civitatem in duas contrarias hostilesque partes, nunquam consociandas et in gratiam revocandas, quarum altera do- minantes, omnipotentes, altera parentes, legum expertes complectebatur. Decus et emolumentum paucorum consecutum est multorum contemptio ac dam- num. Quid? quod in sermone Graeco illi ot ναοι ναάeνκο, alteri ol αeηι, deuloi, nornot audiebant?**) Quamdiu Bacchiadae pollebant, tamdiu ceives discin- debantur in duo hominum genera, quorum minor pars fuit opprimentium, maior oppressorum, sed vis paucorum in unum collecta, multitudinis soluta ac di- spersa erat. Quod discidium pervicaciter sustinebatur et eo iniquitatis procede- bat, ut ne dignissimo quidem viro, ex humilitate exeunti ad honores ascen- dere publicos virtuteque nobilitatem antevenire liceret. Bacchiadae praeter- mittebant ordini suo et sanguini senescenti vigorem et viriditatem iuvenilem inserere. Quod enim Romanis in hominibus novis senatus et summorum ma- gistratuum seminarium erat, eo tum carebat Corinthus. Bacchiadarum pro- prium erat, vi parentes regere, suppliciis coercere, ita ut nullum mutui amo- ris animique grati vinculum utrosque consociaret. Quidquid autem Aeolum***), Ionum †) plebisque mixtae in terra Corinthia erat, quum ab omni aditu ad honores et rempublicam essent exclusi, adigebantur ad mercaturam, indu- striam, navigationem. Quae studia in Bacchiadis plurimum habebant tutelae, adhortationis, subsidii, quum utriusque partis lucro congruente quo quae- stuosiora agitantibus erant, eo fructuosiora principibus essent, qui portoria, vectigalia aliaque id genus tributa exigebant ut victoribus debita. Ita iam
*) No₰⁴ααειν να εε‿αονισι ετ*ς deννοο x fovei ιαον. Max. Tyr. XXV, m2. **) Ex animi sententia his vocabulis sacpissime usus est tamquam rectis Theognis Megarensis, qui ardentissime dilexit optimatium partes. Cf. Eleg. v. 183 sqq. Bekkeri v. 1. Welckeri et quae ad hunc locum adnotarunt quum alii, tum Weberus Bre- mensis„Die eleg. Dichter d. II.“, p. 538. ***) Thuc. I, 42. †) Conon Narratt. 26.


