— 9—
petamus. Nisi omnia fallunt, tum quum Aletes terram Corinthiam vi et armis in potestatem suam redegit, omnia victoris facta sunt, neque quisquam fuit, qui impediret, quominus agros omnes victoriae suae praedam faceret. Atta- men Aletes, qua erat prudentia et aequitate, superbia sese non efferens neque potentia abusus sua, quum civium multitudinem quam servorum gregem mallet, maiorem agrorum partem victis liberam reliquit, ita ut vere de deναρ⁴ασν potius, quam de dulοσε cogitandum sit. Iam enim quod Corinthi frequentiam non in tres tribus illas Doricas, sed in octo tribus Aeolibus et Doribus, plebi et nobilitati promiscuas distribuit, argumento est, agros potius de integro di- visos, quam Aeoles, qui ante eius adventum terram incolebant, in servitutis condicionem esse detrusos. Rempublicam gubernandam Dores sibi solis reser- varunt intactam et integram, liberam quaestus faciendi ex agris colendis, e mercatura exercenda, ex opificiis aliisque operis factitandis copiam Aeolibus dederunt. Accessit autem ad hos duos et nobilium et liberorum ignobilium ordines tertium hominum genus, quod complectebatur et Helotes i. e. bello captos et servos pretio quodam emptos, quorum illis wvoxeoεdα cognomen fuit, quia caput eorum tectum erat pelle canina, quum servorum copiam mercatura ipsa adduxisset, tanquam suppellectilem, qua carere non potuit civitas commercio dedita. Quidquid iuris publici et imperii fuit, arbitrium vitae necisque penes nobilitatem solam remansit: Dores omnes magistratus maiores inter se per manus tradebant et invidiose vigilantissimeque cavebant, ne plebs ulla ratione in iura sua invaderet. Ad haec obtinenda plurimum fecit institutum, quod prima specie leve omnisque iniuriae insons videtur, re vera maximi erat momenti et ponderis atque invidiae gravidum et noxium. „Bacchiadae, ait Herodotus, dabant et ducebant filias inter sew*). Quorsum hoc premimus? Nonne eundem morem fuisse scimus non modo inter nobiles Aegyptiorum**) et Indorum, verum etiam in multis Graeciae civitatibus? Non Sami ipsa popularis factio, quum vigesimo belli Peloponnesiaci anno rerum potita esset,„ευιαοσσσα ôά"x. e. oOptimatibus connubio mutuo interdixit***)? Noli credere istum morem in Bacchiadis sanctum et inviolatam ex insolentiori quo- dam fastu esse ortum, suberat potius opinio toti antiquitati communis. Per- suasum enim iis fuit, fortes et bonos non creari nisi a fortibus et bonis †), et sicut colorem, oris speciem lineamentaque, staturam corporisque robur, ita etiam animum generosum, scitum prudentemque propagari per sangui- nem; virtutem raro disciplinae, saepissime generis comitem esse; in corpo-
*) Herod., V 92, 2: 600 00, æl ovro&E d44ν. **) Herod. II, 47. **r) Thuc. VII, 21.
†) Horat. Od IV, 4, 29. Plat. Menex. 257, A. Cratyl. 354, A. et quos praeterea C. Fr. Hermannus νν, Antiq. graec. publ.§. 57, 5, in medio ponit locos illu- strissimos.
2


