Aufsatz 
De Bacchiadis Corinthiorum / scripsit Carolus Wagner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

gem dedit, qui in luminibus civitatis Romanae numerabatur*). Nonne, et si solius regentium numeri et longi quo dominati sunt temporis rationem habeas, prae ceteris digni apparent, quorum mores factaque accuratius cognoscamus? Nam in ipsa dominationis longinquitate tacita nec ultima laus est. Dinuturnitas imperii, bene constitutum consilioque servatum id fuisse testatur quae enim civitates non consilio quodam reguntur, diuturnae esse non possunt.) concordes et constantes principes, regno subiectos si minus amore et caritate captos, at obedientia ita alligatos, ut non deficerent, nisi sero. Non memo- rantur seditiones, coniurationes ac bella intestina, non fames, non annonae caritas. Quae quum aliqua sint, spero fore ut maiora in scenam possint produci, quae non solum malas artes, quibus illi morbi gigni solent, defuisse, sed bonas adfuisse ostendant. In qua disquisitione quum fontes uberiores non sint, c quibus hauriamus, rivulos consectemur oportet.

Bacchis, Prumnidis filius**w), gloria Aleten avum superavit. Tantam enim per XXX annos, quibus terram Corinthiam imperio regebat, adeptus est inter suos auctoritatem, ut qui eum secuti sunt reges, quamvis Heracli- dae et Aletiadae essent, Bacchiadae appellari mallent et appellarentur. Qui- bus artibus hanc famam debuerit Bacchis, noli quaerere; nuncii enim littera- que plane desunt. In qua auctorum orbitate parum nos consolatur Horatia- num illudNec scire fas est omnia. Amissam enim magni regis imaginem in gravissimis iacturis ducimus.

De Bacchiadis regibus.

Proximis LXXXV annis Corinthus habuit reges Agelan alterum, Eu- damum, Aristomedem, qui deinceps se excipientes splendorem regiae digni- tatis ex hereditate a maioribus acceperant: volente, an invita et adversante plebe, non accepimus. Ciceronem si audires, illum regni tradendi morem extremae dementiae fuisse comperires. Lycurgum enim parum vidisse docuit, qui regem non deligendum duxisset, sed habendum, qualiscunque is foret, qui modo Herculis esset stirpe generatus. At contra, populares suos etiam tum agrestes bene intellexisse gloriatur, virtutem et sapientiam regalem, non progeniem quaeri oportere). Hoc speciosius quam verius dictum esse ap- paret. Sed ad inceptum redeo. Aristomedes moriens puerum infantem, Te- lesten, reliquit, quem Agemon patruus idemque tutor regno spoliavit et per

*) Cic. Rep. II, 19.**) Cic. Rep. I, 26, 41.

**) Diodor. Pausan. Schol. ad. Apoll. Rh. IV, 1212 Bachidem Baccho genitum fuisse fabulatur.

) Cic. d. rep. II, 12. At casu aut necessitate factum est, ut Numa, Tullius, alii de- ligerentur reges, quum et Romulus, Numa, Tarquinius non relinquerent, qui sue- cederent vel succedendo pares essent, et Servius non creatus per fraudem reg- num occupasset. At vero Numae nepos, quo primo tempore fieri potuit, avo successit.