Aufsatz 
De Bacchiadis Corinthiorum / scripsit Carolus Wagner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

ut Ioniae et Peloponnesi terminus esset, posucrat prorutà, imperio suo ad- iunxit*). Inde maximam civitati suae commodum venturum esse non frustra speraverat. Tria enim in rem suam lucratus est: primum, ut pons maris indefessi**), in quo circa Corinthum urbem totius Graeciae mercatus esset habendus et receptaculum latissimae mercaturae muniendum, ab hostili Me- garensium et Atheniensium latere tutior esset: ex qua securitate incredibile est, quantum fiduciae navibus omnium nationum prope et procul habitantium ad portus Corinthios adpellentibus et Peloponnesiis terrae suae fruges frue- tusque curru advehentibus enatum sit; deinde Corinthiis ipsis ad navigia aedi- ficanda magnam copiam lignorum praebuit Oneum montis iugum, iam tum suis finibus additum, postremo, id quod vix satis magni aestimari potuit, lu- dorum Isthmiorum non solum procuratio, sed ius et imperium, sede prima Atheniensibus ex pacto relicta, Corinthiis concessum est***).

De Bacchide.

Primus e gente Aletae inclaruit Bacchis, a quo, quum et fama et po- tentia inter omnes excelleret, nepotum genus omne non invitum per memo- res fastos Bacchiadarum nomen traxit). Haec est illa gens, quae et ge- neris nobilitate ab Hercule originem duxit et ingeniorum praestantia in artibus ingeniose inventa eliciebat, mercaturae novas vias aperiebat, quin etiam musis non inimica poetam clarum progenuit ††) illustris per CCLXIX annos Corinthiis reges, per XC annos liberae quam vocant rei puhlicae prytanes, omnibus Corinthiorum coloniis duces, Thebanis optimarum legum latorem fꝓ†‿†), Lyncestis Macedonibus principem*) ipsisque Romanis re-

*) Rer. Cor. spec. p. 11 et 87. Mueller. Dor. I, 88. Megaridem iam ab initio tum quum primum Dores Peloponnesi partes inter se comparavissent, Aletae ab Hera- clidis destinatam fuisse, Henr. Barth Hamburgensis, Corinth. commerc. et mercat. hist. pag. 10, e verbis Diodori.(Fragm. VI, p. 635, Wessel.)&œiοerov ινmν⁶ιιενο rI oõνειέαν εατιν αϋοmα πτυη⁶οον,oncludi posse, scite adnotavit.

**

roντο yéouνς dα‿ιαναοο Pind. Nem. VI, 40.

*rr) Hanc r900iæꝝν si re vera iam Theseus suis pactus est, ut tradit Plut. Thes. 25, Dores, quum certe Acolum pactis non tenerentur, denuo tum eo libentius Athe- niensibus concessisse putandi sunt, quo gratior et fructuosior iis magnus ludos frequentantium numerus esse debuit.

) Pausan. 4, 4. Sunt duae nominis formae, Bacchis et Bacchias; illa plerique scrip- tores utuntur, hac Gracecus Apollonii Rhodii explicator in adnotatt. ad IV, 1212. Illinc derivatur patronymicum Baxrονα, quod retinuit Diod. Sic. Fragm. p. 635 Wess., hinc BazJαν, quod unice usitatum est apud Herodotum, Pausaniam, Stra- bonem VIII, 6, Parthenium c. 14, Apoll. Rh. I. l., Ovid. Met. V, 407. Aelianus V. H. I, 19 producta antepenultima Baw rεαανεα scripsit.

†f) Alterum poetam, quem Corinthus protulit Aesonem Simonides in carminibus me- morasse dicitur; at praeter nomen eius, quod scholl. ad Pind. Ol. XIII, 31 con- servarunt, nihil reliquum est.

†††) Aristot. Pol. II, 12 ed. Im. Bekker. p. 57, 12.

*) Strabo VII, 6. pag. 123. ed. Tauchn. Scymn. Chius 620.