— 5—
noscerent, Melicerten, in cuius honorem Sisyphus Acolides olim ludos Isthi- mios initiaverat*), oblivioni gratificantes. Eadem hoc morum cum lonicis similitudine adducebantur Corinthiorum principes, ut relictis qui sibi genere propinqui et sanguine coniuncti erant, pro temporibus ab Atheniensium partibus stare non dubitarent**) ct omnibus civitatibus amici, quam uni foedere arte coniuncti esse mallent.— Dores praeterea quum de industria ingeniorum culturam a litteris petitam neglexissent***) et gloriam per litteras partam sprevissent, quandoquidem res praeclare gerere, quam ge- stas posteritati tradere maluerunt, pro suis virtutibus multo minus nobi- litatos fuisse Ionibus, et per poetas et per historicos celebratis, non est quod mirere †). Corinthii quoque litteris non valde studebant, quamquam non ut illi animorum quodam iudicio aversati, sed omnihus cogitationibus in mercatura facienda industriaque exercenda fixis, a Musis facundis videntur esse alienati. Ita diversa ex causa Corinthiorum res aeque ac Dorum cete- rorum iusto magis tacentur. Huc accedit, ut unicus Corinthiorum poeta, qui praeclara maiorum facinora celebrasse dicitur, temporum invidia interierit. Ita Aletes, vir haud dubie manu promtus ingenioque validus, non qua decuit gloria splendet, non aliam opinor ob causam, quam quod vate sacro rerum- que scriptore caret. Passus est quod etiam Aleuadis et Scopadis accidisset, si Simonides virtutum corum praeco non extitisset ††).
Et tamen ille bene perspexit, quid civitati plurimum expediret, quoque versus limites regni sui essent promovendi, ut Corinthii si non terrae am- bitu, at situ inter Graecos partes agerent superiores. Et quod optimum factu cognoverat, id haud segniter perficere adortus est. Aggressus igitur cum sociis Doriensibus Athenienses, non quos devinceret aut expelleret, sed quos ab incursionibus in suos fines faciendis prohiberet. Et quum inferior disces- sisset, tamen, quod illa tempestate exoptatissimum fuit, adeptus, magnam Megaricae terrae partem isthmo adiacentem, columna, quam olim Theseus,
*) Rer. Cor. spec. p. 55 sd.
**) Velut Peloponnesios Athenas aggressuros deseruerunt, alio tempore prohibuerunt, quominus Athenae sub tyrannidem redigerentur,(Herod. V, 75, 92) et in bello Aeginetico(œσα pao oi Kodiν⁹ϑι⁸ο ς ‿ανιτ ναυοοααςουον ον τσοντον ꝓσανι½zSs I u⁴ασια, Herod. VI, 89) Atheniensibus, qui in magno navium inopia essent, XX naves elocarunt(Thuc. I, 41), in quo facto WACIISMUTII, v. cl. Hell. Alterthsk. I, 187 aliquid animi pusilli et mercatorii recte viderit, quamvis dono naves dari neque Athenienses voluissent, neque leges Corinthiorum sinerent.
*w) Lacedaemonii poetarum praeter Pyrtaeum nullam curam habebant,„eεoον τονι α 10u 710οσςσ ου⁶⁶έeνο Tö†ον exovres.“ Lycurg. c. Leocrat. XXVIII.
†) Prudenter hac de re Salustius, Cat. 8:„Quia provenere Athenis scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrantur.“
rr) Auragt ν νεένοεσσι Hαeκοοιςοι αςναςα εμυμεαντο,
Ei zƷεέυννς α̈ι⁴ος Kijios iονα ρέωννέν Bρ⁵ρνιον εςσ ττι‿ννν⁶οον εν αἀάeν⁷⁸˙σφς σꝙ ννοαμασ οοςα Theocr. Id. XVI, 42.


