— 4—
Dorum mores et disciplinam a ceteris Graeciae nationibus multis in rebus abhorruisse, satis notum est. Nolo acta agere: ad plenissima C. O0. Muelleri horrea ablegasse sat erit: ad hoc unum tamen hoc loco animos ad- vertisse velim, Dores, in primis Lacedaemonios, veterum institutorum et pla-— citorum constantissime tenaces neque peregrinationes*) neque externa hospi- tia et commercia adamantes, quin etiam legibus vetantes vel coercentes*X*), armis ingenuisque artibus colendis studuisse quaestumque omnem ut inho- nestum respuisse. At vero hi Dorum mores studiaque quam penitus in Ale- tiadarum venis insederint, Corinthi domicilium diuturnum habere non potue- rant. Loci enim natura et indigenarum mores plus valuerunt quam generis. Qui armis superiores fuerant, superabantur a victorum moribus. Quidquid igitur Doricae indolis nobilibus innatum fuit, id non quidem exstinctum, at vehementer commotum et immutatum est. Dores igitur Corinthii nativis terrae suae subsidiis usi et Iones inter et Dores collocati a ratione et dia- lecto***) Dorica paullatim desciverunt Ionumque naturam magis magisque sibi induerunt †). Magna est enim vis terrae, quam incolendam nactus es, prudentisque est, quas sibi partes natura designavit, eas naviter agere. Ut igitur Arcadiae saltus vallesque venatores et pastores, Larissae campus opi- mus agricolas produxit, ita ad mercaturam faciendam opportunissimus terrae Corinthiae situs fieri non potuit, quin ad navigia aedificanda gubernandaque, ad fruges mercesque adventicias recipiendas, importandas exportandasque invitaret et educaret. Has Corinthiis natura obtulit artes, quibus non operam dare non poterant, nisi stipites erant. Quanta autem cum ingeniorum dex-— teritate et sollertia, quanto cum redituum fructu et emolumento munere offi- cioque suo naturali functi sint, alias viderimus; hoc loco demonstrasse suf- ficiat, Corinthiorum proceres nomine Dores, haud ita multo post vivendi agen- dique consuetudine Iones fuisse. Quidquid enim maritimis urbibus proprium esse solet, id in Corinthiorum moribus consummatum invenies.„Jam qui incolunt cas urbes, non haerent in suis sedibus, sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo longius, atque etiam quum manent corpore, animo tamen excursant et vagantur†). IHlacc causa fuit, cur Corinthii Neptunum, deum marinum, cui in primis Jones ut praesidi custodique rerum suarum sacra faciebant, cuique Theseus ut patri suo certamina in Isthmo, lonibus commodissime adeunda et frequentanda, condiderat † π†), hunc Corinthii liben- tissime colendum reciperent tutoremque ludicri in suo agro celebrandi ag-
*) Thuc. 1, 70. Aaε⁵ασαινιοι εέ⁶νηάατο*ν) Plato Protag. 28.
*wm) Dialecto usi sunt Corinthii mixta quadam ex Acolia et Dorica, haud secus atque ceteri Peloponesii, quorum alios aliis magis Aeolum more loquutos esse(αονέαασι*) Strabo VIII, 333 praedicat.
†) Idem Doribus, qui Aeginam occupaverant, accidisse, C. O. Mueller, Aeginet p. 144, dilucide exposuit.
fr) Cic. de rep. II, 4. †ſ†) Mueller, Dor. I, 403, 238.


