Aufsatz 
De Bacchiadis Corinthiorum / scripsit Carolus Wagner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

- 3

ius et imperium maximusque honos iis fuerat*). Genere copiisque potentes contemptam vitam ante honestum exitum posuerunt. Plebs, quamvis a re- gibus prodita ducibus careret, hostibus obviam ire manusque conserere ausa est. Tam fortem animum praeter Argos nulla Peloponnesi urbs Doribus ferro et igni agros vastantibus urbemque oppugnantibus obtulit, quam Corin- thiorum, quibus haec virtus eo maiori decori est, quod ultima urbium et malo exemplo vim Dorum edocta petebatur. Quo fortius restiterunt, eo atrocior pugna fuit. Urbs expugnata magnam partem cum ipsa Minervae aede flam- mis correpta est: qui ex populo repugnarunt aut occisi sunt aut expulsi**): exereitu denique disperso, quum remanentibus incolumitas promissa et prae- stita esset, maior urbis frequentia non extorris acta neque in servilem, atta- men in subiectorum civitatisque iure privatorum fortunam abiecta est.

De Aleta Doribusque Corinthiis.

Aletes plebem in octo tribus urbemque in totidem partes iubente ora- culo descripsisse et auxisse dicitur. Ita, prout lex est in rerum natura, ut vietum concedat vegeto, factum est, ut regnum Corinthium ab Acolibus, pe- nes quos per CG annos summa totius civitatis fuerat, transiret ad Dores***), dui iam praeter Arcadiam Deloponnesum totam imperio tenebant. Nequa- quam autem victrix Dorum manus Corinthi ita moribus immitis et superba fuit, ut iuxta se nobiles aliarum gentium familias non ferret. Imo Aletes ipse, neglecta oraculi admonitione, Melanem, in expugnanda urbe sibi adia- torem, cum gente eius Lapitheia in fines suos amicitiamque recepit). Ex qua Lapitharum gente, quam Kletes fideli et grato animo ductus foverat, quod ipse stirpis suae expulsor exortus est), oraculorum patroni non praetermiscrint, quin contemptoribus eorum exprobrarint.

*) Non satis accurate G. Grote, Hist. of Greece II, 12:The great mythicat dναιεάα ε of lhe Sisyphids was eTpeltled.

**) Paus. II, 4, 3: 5 7wos égenedev. Schol. ad Pind. Ol. XIII, 56. **n) Thuc. Paus. II. II. Incidit hoc factum ex mea computatione in a. Ml.XXIV. Si contra disertum Pausaniae testimonium coniecturae locus est, in alterius regis no- mine aliquantum significationis latere, dixerim, quae Doridam ad Dores seu Heraclidas pertinuisse et a sua stirpe iam multo antea(1103) effeminato Hyanthi- dae regni socium vel potius rectorem additum fuisse declaret. Ita videtur fuisse factum, ut duo simul reges pro uno essent(1od AGοέςον μασ euε̈ᷣνον) et urbs nao- tura munitissima quamvis fortiter cives resisterent, tamen caperetur. Neque quisquam demirabitur, Doridam in regno Aletae cessisse, quum, enm per XXX fere annos regno praepositum gravem annis confectumque viribus fuisse, in ani- mum suum revocaverit. Paus. II, 4. Nobilis Oligaethidarum familia, quae Corinthi sedem stabilem ac do- micilium habebat, civibus hospitibusque accepta, a Pindaro Ol. XIII. laudibus sublata, quando et ex quibus radicibus nata sit, tam parum liquet, ut ad rem nostram confirmandam testis produci non queat. ) Herod. V, 92.