Aufsatz 
De Bacchiadis Corinthiorum / scripsit Carolus Wagner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

simorum temporum memoriam recolueris, quaecumque de universo rerum statu traduntur ad singulos fere pertinent, qui virtutibus aut vitiis, bonis aut malis artibus inter multitudinem excellentes ceteros ducunt, quo volunt, ita ut civitatum historia, quam vocant, non res populi, sed principum complec- tatur, a ducibus omnia pendeant, ad duces omnia referantur, reliqui autem domi militiaeque paene nullo in numero sint*).

De Aeolidarum regno.

Primordia rerum publicarum plerumque controversa et suspicionum plena sunt. Ecce ex improviso terra quidam editus vel diis ortus conditor atque origo populi exoritur. Idem Corinthi accidisse fama constans est. A Sisy- pho enim Acolida, quo illis temporibus nemo mortalis sapientior et sollertior habebatur**), res Corinthiorum publica initium et brevi incrementum cepit. Sed quod ille fortiter constituerat et per XXXIV annos prudenter obtinuerat regnum, id posterorum eius inertia et ignavia finem habuit ignominiosum***). Quum enim regia stirps otio consenuisset luxuque esset decrepita, novissimi gen- tis Aeolicae reges, Doridas et Hyanthidas, nihil habuerunt, quod iuvenili Aletae vigori opponerent. Qui inter principes ab Hercule oriundos natu minimus simu- lac parva manu fortium virorum collecta navibus advectus ad oram Corinthiam appulit) castrisque prope Corinthum urbem in Solygio colle positis ††) vim ar- morum ostendit, rem vidit turpissimam, sibi perquam utilem. Reges enim de vie- toria desperantes non armorum animorumque aciem, sed foedas tradendae urbis conditiones obtulerunt, quibus acceptis capitum integritatem pacti in eadem urbe remanere non erubuerunt privati, in qua ad id tempus summum

*) Ne nimium locis et testimoniis aliorum afferendis hoc scriptum ornem vel onerem, semel lectorem ad fontem doctrinae uberrimum ablegabo, FRID. CAROLI IHER- MANNI, quem nuper praematura morte abreptum omnes dolemus, librum praecep- torum de antiquitatt. Graec. plenissimum, in quo testes de re nostra producuntur eloquentissimi; in primis c. III.§. 55.

*) nuMοτατοο rτασν έρμς d εος. Pind. Ol. XIII, 72.

rm) Ipsos tum ſuisse CGXXVI annos, ex quo Sisyphus Acolides re num generis sui Corinthi fundarit, ipsumque inde ab a. MCCC usque ad a. MCCLXVI regnasse, satis ostendisse mihi videor in Rerum Corinthiarum specim. a. 1824 scripti p. 60et 82. Recepi coniecturam, quae valde mihi arriserat, Georgii GROTEI, egregii rerum Graecarum scriptoris Britannici, qui et Temenum et Aleten, velut Normannos an- tiquitatis, olim non terra, sed navibus aggressos esse ex ipsis quos occuparunt locis, mari adeuntibus opportunissimis, bene confecit. Praetereamaritimus et navalis hostis ante adesse potest, quam quisquam venturum esse, suspicari queat. Cic. d. rep. II, 3. Ne vero navigationem illis temporibus fuisse mireris, ex multis rebus ea tantum moneo, iam Minoem, Cretensium Doricorum regem, magna classe usum praedones maritimos persecutum esse(Thuc. I, 4), et viros fortes maris natura allici, non deterreri. Testimonio esse possunt quum alii, tum cohors Usi- piorum Britanniam circumvehentium.(Tac. Agr. XXVIII.)

†r) Thucyd. IV, 42.