Aufsatz 
De Bacchiadis Corinthiorum / scripsit Carolus Wagner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De Bacchiadis Corinthiorum*).

IHistoria testis temporum, lux veritatis, nuncia vetustatis. Cic.

EXxordium.

Quodcumque Graecum est in nomine suo permultum habet commen- dationis, quum quae Gracci commenti, fabricati, moliti sunt ingeniosa, pulchra, magna plerumque esse soleant: utique in optimis artibus et disciplinis haud scio an nusquam perfectiora prodierint quam in Graecis, itemque in gentibus totius orbis terrarum nusquam alibi tantum humanitatis, sapientiae elegantiae- que decus inveneris, quantum in Graecia. Videtur sane patrius ille mundi opifex generisque humani creator ac rector singularem gentem co consilio paene in ipso rerum limine posuisse, ut eadem posteris et fons doctrinae sempiternus et exemplar imitandum ostenderet, quid ingenium hominum et animorum vis stre- nua etiam angustis terrarum et temporum finibus possent. Attamen falso omnia Graecorum sarta tecta dixeris, quandoquidem manca, labes, vitia iuxta absoluta, firmissima, honestissima quum in vitae quotidianae usu, tum vero in rebus publi- cis administrandis minime defuisse, non est infitiandum. Disiungas velim Grae- corum mores ab ingeniorum praestantia et cultura. IIlos nimis saepe dupli- ces, sibi tantum consulentes, regnandi habendique avidos, hanc prae ceteris nationibus omnibus fortunatissimam, uberrimam maximeque perpolitam fuisse facile concedes. Quare Cicero ut virtutis exempla a Romanis, sic doctrinae a Graecis repetenda censuit. Quo autem latius ingeniorum cultura a singulis ad plures transibat, eo minus singulis eminere et pollere licebat. Sed ut quisque exculta mente maxime excellit, ita imperio maxime natus est. Ita inter Graecos primo in singulis vel paucis, deinde in compluribus, tum in multi- tudine summa potentia ac potestas erat ac saepe pro temporum conditione huc illuc rediit. Initio societatis humanae fieri non potuit, quin summa rerum pe- nes singulos esset; multitudinis nullus fere sermo est, mente et animo unius vel paucorum ceteri reguntur. Tum nemo fere quisquam dubitavit, quin non posset bene geri rempublicam multorum imperio**). Quodsi igitur antiquis-

*) Addendum fuit nomen gentile, quum etiam Mileti Bacchiadas fuisse Hesychius tra- dat, qui utrum fuerint cognati Corinthiis, necne, non magis ipse affirmare ausim, quam Wachsmuth V. Cl. in Hellen. Alterthsk. Vol. I, p. 383.

**) Iliad. II, 202 sdq.