20
——
a. Chr. 346 in concione extraordinarid latam(Schœmann. de Com. Athen. p. 40. sqq.). Aeschines autem, qui modo simulaverat morbum, quum tanta perturbatio tantusque tumultus urbem invasisset, tunc (XXVIImo aut XXVIIImo Scirophorionis sive XXIVmo aut XXV J unii). ut affirmat Demosthenes, nec a senatu nec a populo delectus, legatus abiit ad eum, qui illa perpetrabat(Dem. f. leg. p. 380.§. 126.), sed ut ipse dicit, ad Amphictyonicum concilium(f. leg. p. 306.§. 139). Postea Philippus epistolam Athenas misit, quae servata est in eddem oratione loc. cit.„Scitote, inquit, nos intra Pylas esse progressos et Phocidem subegisse ac quae oppida ultro deditionem fecerunt, in ea praesidia introduximus, quae vero imperium detrectaverunt, vi cepi- mus et civibus sub corona venditis evertimus. Quum vero audirem vos instrui ad opem illis ferendam, scripsi vobis, ne jam ed de re laboretis. Nam si omnino dicendum est, non moderate facere mihi videmini, qui quum pacem pepigeritis, nihilominus in aciem descendatis, praesertim quum Phocenses in communibus nostris pactis non sint comprehensi. Quare si non manebitis in conventis, nulla re, nisi auspicandis injuriis, antevertetis.“ Etiam legati Philippi et Thessalo- rum Athenas venerunt postulaturi, ut Athenienses Amphictyonum Decreta rata haberent et Philippum esse Amphictyonem(Dem. f. leg. p. 375.§. 111. cf. Tittman. Amphict. p. 67.), qui hoc conatu Athe- niensibus aliisque Graecis z%Kcvrsicv sive oraculi consulendi prae- rogativam eripuit(Dem. Phil. III. p. 119.§. 32. f. leg. p. 446.§. 327.) auctoritatemque et patrocinium(Vogel. Vita Phil. p. 286). Qud de re in concione turbae et tumultus. Frustra tunc decreverunt, ut esset et Cersobleptae a Philippo dandum jusjurandum et Philippo non con- cedendus locus inter Amphictyones et pax corrigenda(Dem. f. leg. p. 398.§. 181.). Prodiit Demosthenes et pacem esse servandam nec de umbrà Delphicà bellum cum omnibus gerendum jussit. Vide Orat. de pace, et in eandem orationem Libanii Arg. et nostram h. or. Disposit.


