19
Amphictyonum, quorum arbitrio rerum cognitio permittenda esset (cf. etiam Schol. cod. August. ap. Reisk. Oratorr. grr. Vol. II. Schol. p. 125). Abfuerunt autem Atheniensium Pylagorae sive Amphictyonici legati. Placuit illis Decretum hoc:„Ut Philippus cum posteris suis in concilium Amphictyonicum adscisceretur, et duo suffragia haberet, quae prius, ut reliqui undecim Amphictyones, debellati Phocenses ha- buissent; qui in posterum nec templi conciliique Amphictyonici essent participes, nec equos armaque possiderent, dum pecunias sacrilegio surreptas Deo reddidissent. Exsules praeterea Phocensium et quot- quot in partem sacrilegii venerint, piaculares haberentur, quos ex omni loco retrahere cuivis liceret. Ad haec, id quod omnino factum est contra legem et jusjurandum Amphictyonum(Aesch. f. leg. p. 281. §. 115), ut cunctae Phocensium urbes everterentur et incolae in vicos transferrentur, quorum nullus plures quam quinquaginta domus habe- ret, nec minus stadii intervallo pagi a se distarent. Phocenses qui- dem agrum suum retinerent, sed quotannis sexaginta talentorum sive 146832 Florenorum vectigal Deo penderent, dum summam tempore sacrilegii in tabulas relatam exsolvissent. Pythicos ludos Philippus cum Bgotis et Thessalis ederet. Amphictyones cum Philippo Pho- censium mercenariorumque arma ad rupes allisa confringerent et horum reliquias comburerent. Equi denique venderentur“. Post haec Am- phictyones ordinaverunt, quae ad oraculi curam, ad religionem pacem- dqdue communem atque concordiam inter Graecos pertinerent. Diodor. Lib. XVI. cap. 60. ibiq. Weſs. Quo factum est, ut experrecti ex quiete et socordià Athenienses supellectilem vasaque ex agris conve- herent et bellum pararent, et castella reficerent et Piraeum munirent et Herculana sacra in urbe facienda curarent(Dem. f. leg. p. 379.§. 125). Cujus legis monumentum exstat apud Dem. de Coron. p. 238.§. 37. sq. exhibetque rogationem Callisthenis de tutandâ Atticà, Mnesiphilo Ar- chonte, XXmo die Maemacterionis Olymp. CVIII, 3. sive XII Novembris


