Aufsatz 
De pace inter Athenienses et Philippum Amyntae F. per legatos celeberrimos composita
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

leg. p. 359.§. 57. sqqd. Cf. Weiske de hyperb. III. p. 18. sqq. Namque Phalaecus tunc temporis Nicaeae subsistens, ubi se viribus ad dimi- candum imparem videbat, quanquam praesidio castella firmata habebat. quibus Philippum a transitu prohiberet, sed pecuniae angustiis laborans. per legatos pacem cum rege hisce conditionibus pepigit:ut Phalaecus cum suo agmine, quo libeat, facessat. Qui quidem data acceptâ fide cum mercenariis(erant autem octo millia) in Peloponnesum discessit. Phocenses autem omni spe deminuti Philippo se dederunt. Diodor. Lib. XVI. cap. 59. Itaque speciosam ille Dei tutelam religionisque violatae causam cupidissime susceptam perfecit, famam pietatis ad reli- quas virtutes utilissimam accessionem fore ratus, superavit decem an- norum debilitatos, omnemque rei confectae gloriam et fructum nullo suo labore solus reportavit 5. Athenis vero quum XXVIImo die Sciro- phorionis sive XXIVmo Junii in Piraeo concio de navalibus haberetur, rediit Dercylus Chalcide et renunciavit, Philippum summam rerum Thebanis commisisse, et quintum item eum esse diem posuit, ex quo fœdus esset factum. Itaque tempore, quo renunciaverunt et decreverunt, omni convincitur, Philippum cum proditoribus de interitu Phocensium collusisse. Deinde quod nulla Phocensium urbium expugnata aut vi capta est, sed persuasione funditus omnes perierunt, id per proditio- nem accidisse maximo est argumento. Dem. f. leg. loc. cit.

§. 9. Reliquâ aestate Philippus quidem Phocidem vastavit neque autem ipse sacrilegis poenam inflixit, sed arbitrium rei cognoscendae prudenter detulit ad Amphictyonas 6. Auctumni enim tempore de more Thermopylis(2) convenerunt Amphictyones(Tittmann Amphict. p. S0. sq. ibiq. Corsini), et rex quum finem sacro bello imposuisset, cum Bœotis ac Thessalis consilium habuit, quo judicavit, convocandum esse concilium

5) Valcken. Orat. de Phil. p. 265. 6) Ibid. loc. cit. p. 265.