17
audituros, iis, quorum hostis venisset, Philippum esse amicum, contra, quibus amicus, iis hostem esse factum; neque enim verbis amicitiam aiebat confirmari, sed eddem utilitate; expedire autem Philippo et Phocensibus et Atheniensibus Thebanorum stupore et molestiâ liberari.“ Quae quidem propter inimicitias eo tempore inter Athenienses et The- banos intercedentes libenter audiebant, qui post biduum aut triduum fere audiebant miserorum Phocensium urbes esse eversas. Sed propter praeclaras et magnas illas spes, quas concionator iste et antea et tunc pollicebatur, tertium legatos missuri erant Athenienses ad Philippum. Delegerunt igitur Aeschinem, Demosthenem, Dercylum et ex reliquis plerosque eosdem quos antea legatos cum Philippo acturos. Demosthe- nes statim ejuravit. Deinde quum concio surrexisset, congressi Aeschi- nes aliique proditores consultaverunt, quem Athenis relicturi essent. Dum enim in motu omnia erant et futura caecâ exspectatione pendebant et varia verba in foro fiebant, metuebant isti, ne subito concio indicere- tur, quà Athenienses e Demosthene verum comperti, aliquid opportuni de Phocensibus decernerent et Philippus rei gerendae occasionem amitteret. Nam si aliquid tantum Athenienses decrevissent, conservati fortasse essent Phocenses. Neque enim licuisset Philippo, nisi Athenienses decepti essent, diutius manere, quia frumentum nec erat in agris propter bellum incultis, nec invehi potuisset triremibus Atheniensium Proxeno duce ad Porthmum mare obtinentibus, et Phocensium urbes viginti duae expugnatu erant difficiles. Propterea, ne quid mutare- tur eorum, in quibus Athenienses decepti erant, Aeschines ut Philippi causam ageret, morbum simulans domi mansit. Dem. f. leg. p. 378. sq. §. 121. sqq. cf. Aeschin. f. leg. p. 304.§. 137. sqq. Reliqui legati ad Philippum profecturi Chalcidem Eubœensem transvecti sunt. Ibi audiverunt jam XXIIImo ejusdem mensis die sive XXmo Junii factum esse fœdus Phocensium cum Philippo, quo res non solum Phocensium, sed Graecorum omnium omnes perditae sunt et consummatae. Dem. f.
5


